Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 158 > >|
1tur. Alterum; viam ſiue lineam, quam imaginamur
deſcribi in aëre à corpore obliquè projecto, quam­
que notum eſt eſſe curuam, non eſſe circularem (ſeu
qualis eſt arcus, portiove circuli) ſed parabolicam,
vt Geometræ vocant, id eſt, qualem imaginabere,
ſi concipias conum, turbinemve, ita obliquè verſus
baſin reſecari vt ſectio parallela fiat lateri oppoſito,
integróque relicto.
Cùm enim area reſegmenti appel­
letur parabola, ambitus illius eſt linea, quam parabo­
licam appellant.
Attende autem ad ſequentem fi­
guram; ex ea ſiquidem non modò ſequentium, ſed ante­
cedentium
quoque maxima pars intelligetur.
Nam pri­
mùm quidem, eſto A B altitudo turris 25. orgyia­
rum; vel mali nauis quieſcentis 25. ſemi-orgyia­
rum: Et lapis cadens ex B perueniat ad A intra
quinque pulſus delectæ arteriæ is, iuxta iam-dicta,
intra primum pulſum perueniet ad C, intra ſecundum
ad D, intra tertium ad E, intra quartum ad F, in­
tra quintum ad A.
Deinde ex G, proijciatur lapis
obliquè, ita vt perueniat ad B, vnde recidere incipiens
perueniat denique in H; is deſcribet in aëre curuam
illam lineam GIKLMBNOPQH, quam mox di­
cebamus eſſe parabolicam.
Poſt-modum, non loqua­
mur ampliùs de turri, ſed ſolùm de malo; neque de
malo quieſcente, ſed de moto, ſiue tranſlato ad mo­
tum nauis, cui eſt implantatus; ac eſto planities, ſu­
perficieſve maris, per quam nauis fertur, ſecundum
lineam GH, ſupponamuſque malum eſſe GR, cùm
lapis ex G proijcitur ſursùm directè in R, & eadem
quidem vi, qua peruenire poſſet præcisè ad R. quieſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index