Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1tione illorum motuum. Deinde eſto demus impulſum
lateraliter abducentem eſſe circularem, non tamen ſe­
quitur motum compoſitum eſſe circularem: nam mo­
tus quidem compoſitus ex motu recto ap & circulari a
q non in h, ut ſupponebatur, verùm in y abducit mobile,
propterea quòd interuallum motus circularis in fine
motus compoſiti ſit æquale arcui aque ſimiliter dum ex
y per lineam fertur yz æqualem lineæ ap, impulſu cir­
culari ſpatium tranſmittit zt æquale ſpatio py ſeu arcui
qs: dico puncta ayt eſſe in lineà rectà, ac proinde mo­
tum compoſitum ayt rectum non verò circularem.
Ducantur enim diametri ay. y t: quia ergo an­
gulus zyt angulo pay, hic autem angulo alterno ayq
eſt æqualis, erit eidem angulus zyt ad verticem æqua­
lis, ac proinde linea ayt recta. Ratio autem quamob­
rem impulſus non niſi per lineam rectam moueat, eſt
hæc: quia cùm motus ſit via ad conjunctionem ſeu uni
onem cum ſuo termino, ad quem mouetur, erit non ſui
ſed finis gratia, ac proînde ſicuti nihil deficere, ita nihil
abundare debet: at verò ſicuti in vià rectà nihil de eſt ad
finem conſequendum, ita omnes reliquæ abundant: a­
bundare enim dicitur, abſque; quo finis poteſt obtineri.
Deinde cùm impulſus ſit agens neceſſarium, habebit &
actionem & modum agendi determinatum; determi­
natio autem non niſi in lineà rectâ eſſe poteſt, cùm hæc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index