Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 579 > >|
1

ad M, ſuntque latera AK & BL æqualia interſę
ergo ſe mutuò bifariam ſecabunt rectæ coniungentes
AB, & KL in eodem puncto G; idemque continget
translatis ponderibus in N, & O, & ideo punctum G
erit centrum, ſeu ſtabile fulcimentum libræ AB quo­
modolibet reuolutæ: ducatur tandem per I recta li­
nea IP parallela funibus ſecans libras KL, & NO iņ
punctis M, & P patet libras in eadem proportione re­
ciproca ſecari in punctis I, M, P, quam habent oppoſi­
ta pondera proindeque eadem puncta erunt centrą
grauitatum, earumdem librarum cum ponderibus ap­
penſis; quapropter licet minus pondus B aſcendat per
BLO, tamen ambo pondera A, & B in communi cen­
tro
grauitatis eorum I ſuſpenſa circa centrum firmum
G, & in extremo fune-penduli GI deſcendunt noņ
circulari, ſed directo motu perpendiculari ad hori­
zontem ab I per M & P, quod fuerat oſtendendum.
Cap. 2. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium.
PROP. VII.
Id ipſum osten ditur, cùm pondera in peripherijs inæqua­
libus, & concentricis eiuſdem trochleæ reuoluuntur.
SIt trochlea CDE circa axim F conuertibilis, & in
ea ſit alia concentrica circumferentia RSQ, &
funi SQB alligetur pondus B, alij verò funi DEA alli­
getur pondus A ſintque funes nullius ponderis; oſten­
detur, vt in præcedenti, funes EA, & BQ eſſe interſe
parallelos; poſtea coniungatur recta AB, atque vt pon­
dus
A ad B ita reciprocè fiat diſtantia BI ad IA; patet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index