Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
51 37
52 38
53 39
54 40
55 41
56 42
57 43
58 44
59 45
60 46
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
71 57
72 58
73 59
74 60
75
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
< >
page |< < (14) of 361 > >|
2814HYDRODYNAMICÆ quantum & illuſtrare & confirmare poterunt: eorum quidem in ipſo opere
plurima occurrent, quæ autem ob calculum, quem poſtulant, non allegabo.
Triviale autem & obvium eſt, quod de gutta, in aquam ſtagnantem delapſa,
obſervatur:
orbes nempe excitat in ſuperficie aquæ ſtagnantis, horumque eo
plures, quo vel major fuerit gutta, vel altius delapſa, nec dubium eſt, quin
iſti orbes ſine fine ſe propagaturi eſſent, niſi tenacitas fluidi, aliaque ſimilia
obſtaculo eſſent.
Quandoque etiam alium effectum ab hujusmodi ſtillis ob-
ſervare licet, dum plures guttulæ minores a ſuperficie aquæ inferioris in al-
tum projiciuntur, tuncque conſtanter apparet, quod præſertim huc pertinet,
eo altius aſſurgere guttulas, quo pauciores numero atque minores volumine
fuerint, &
cum altitudo lapſus eſſet duorum pedum, ſæpius guttulæ minores
ultra altitudinem lapſus aſcendebant, ſtillante præſertim aqua per foramen
magnum.
Hic notatu quoque dignum eſt illud, quod de particula aquæ per
canalem tenuem, eumque v.
gr. horizontalem, atque in ea extremitate, ver-
ſus quam aqua fluit, operculo perforato opertum obſervatur.
Scilicet eo
temporis puncto, quo aqua ad operculum usque pervenit, magno impetu
paucæ guttulæ exiliunt, moxque omnis aquæ motus ſiſtitur;
facile autem quis
ſuſpicari poſſet, aquam foramini imminentem ſua velocitate moveri pergere,
reliquam ſiſti, id vero conſervationi virium vivarum minime reſponderet;
re-
ſpondet autem egregie vehemens iſte aquæ effluxus momentaneus, vel quaſi
exploſio:
de his alibi plura.
§. 24. Hæc ſunt, quæ de hypotheſibus noſtris, earumque tum præſtan-
tia tum defectu volui in anteceſſum monere.
Supereſt ut quædam dicam de
indole fluidorum, quippe circa quæ lucubrationes noſtræ verſabuntur, non
quod eam me aliis magis perſpectam habere putem, ſed quod nefas exiſti-
mem, a more hoc ſcriptoribus omnibus ſolenni recedere.
Et primo quidem
hoc omnes convenire ſolent, motum fluidis quibusvis ineſſe inteſtinum, ſine
quo nemo profecto tantam fluiditatem, efferveſcentias diverſorum fluidorum,
diſſolutiones ſolidorum fluidis ſubmerſorum, evaporationes, aliaque phæno-
mena infinita recte aſſequetur;
hinc pleræque res ſolidiſſimæ a ſufficiente ca-
lore, qui omnia in motum rapit, liqueſcunt:
facit autem motus iſte inteſti-
nus, ut particulæ ſibi non ſint contiguæ, ſed quaſi volitent, quo fit, ut ſine
frictione a minimo impulſu loco cedant, quod minime ſuccederet, poſitis
iisdem particulis inter ſe, ſicut in acervo arenæ, contiguis.
Ita facile

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index