Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
< >
page |< < (16) of 672 > >|
2816Diſſertatio Prima. humanum cadauer in Vrbe combureretur, vt notauit Cicero lib.
2. de leg. & licèt Veſtales Virgines ob crimen in Vrbe viuæ crema-
rentur, quia tamen id infrequens erat &
rarum, non tantum ſub-
erat periculi, quantum ex quotidianâ, ſaltem frequentiſſimâ, ca-
dauerum combuſtione.
Galenus autem on rarò Febrim (qua quid
deterius?
cum neminem è vitâ decedere ſine febri, ad punctum ſal-
tem temporis, medicorum plurimi affirment) Ignis vocabulo no-
minauit.
Nec planè ex Ignis nobilitate factum eſt, vt eius nomen
ad deteriorem ſigniſicationem detorqueretur à Poët@ canente,
*Meus ignis Amyntas.
* Et Rabbi Ben Sira Alphabeto I. lit. Daleth,
ſectatus fortaſſe Paronomaſiam, quæ inter Mulieris &
Ignis vo-
cabula Hebraica intercedit (mulier enim tribus literis Aleph, Scin,
He, Ignis autem duabus prioribus tantùm ſcribitur) *Abſtrahe*, in-
quit, *carnem tuam à muliere gratiosâ, tanquam à carne prunarum:
*
adeò vt minùs acerba videri poſſit Opilij Macrini ſeueritas in eos,
qui flagitioſo ardore deflagraſſent;
nam vt in eius vitâ ſcribit
Iulius Capitolinus, *adulterij reos ſemper viuos ſimul incendit.
*
Non paſſus diu hærere hunc ſcrupulum Gradonicus, Vt vt vera
ſint hæc, ait, nunquam animum induxi, vt nihil vſquam incom-
modi ab igne afferri poſſe putarem;
nihil ſiquidem reperiri poteſt
in rebus creatis, cui mali aliquid non admiſceatur:
bona enim,
quæ apud nos ſunt, certis finibus circumſcribuntur;
& quamuis
multa nobis tribuerit natura, egregia illa quidem atque præclara,
nihil tamen eſt omni ex parte perfectum.
Quid igitur mirum, ſi &
ab igne damnum aliquod nonnunquam timendum ſit, &
ignis vo-
cabulo aliquando ſubiecta ea notio eſſe poſſit, quæ ad deterius
aliquid ſignificandum traducatur?
Verùm illa ipſa vis, qua detri-
mentum noſtris rebus importate poteſt ignis, potentiæ nota eſt
atque vindictæ.
Hinc lacedæmonijs in externas regiones expedi-
tionem parantibus, πυροφόρος, hoc eſt, Ignifer, apud Regem ſer-
uabat inextinctum ignem accenſum ex arâ Iouis άγήτορος, hoc eſt,
Ducis, vt refert Stobæus Collectam.
cap. 42. Perſarum autem Re-
gibus in more poſitum fuiſſe, vt eos ignis præcederet in haſtâ, in-
ſtar vexilli, elatus, conſtat ex Xenophonte lib.
8. Cyropæd. Q. Cur-
tio lib.
3. Procopio lib. 2. belli Perſici, Ammiano Marcellino lib. 23.
vbi de Brachmanis loquens ait, *Ferunt etiam ſi iuſtum eſt credi,*
*ignem cœlitus lapſum apud ſe ſempiternis foculis cuſtodiri, cuius*
*portionem exiguam, vt fauſtam, præiſſe quondam Aſiaticis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index