Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
1ſolutè ac totaliter non ſubalternari Philoſophiæ naturali, ſed
Mathematicæ; Ita ſenſit expreſsè Ariſtoteles in principio iam
explicato huius opuſculi, cum ait, ſubiectum quidem huius
facultatis eſſe Phyſicum, conſiderationem verò eſſe mathe­
maticam.
Quod poſtea omnes Philoſophi, ac Mathematici
vniuerſaliter ſupponunt in diſtributione, ac ſub alternatione
Mathematicarum diſciplinarum, ſubordinando hanc ſcien­
tiam Geometricæ.
Ratione verò probatur, nam quælibet ſcientia ſubalterna,
illi ſcicntiæ dicitur ſubalternari, cuius idem ſubiectum ſecun­
dum aliquam rationem formalem conſiderat, cuiuſque con­
cluſionibus vtitur tanquam principijs ad conficiendas pro­
prias demonſtrationes; ſed ſcientia Mechanica circa idem
ſubiectum ſecundum aliquam rationem formalem verſatur
ac Geometria, ex eaque vt plurimum ſumit ſua principia ad
demonſtrandas mechanicas concluſiones.
Ergo Mechanica
facultas ſubalternatur Geometriæ & non alteri ſcientiæ.
Ma­
ior pater ex ſupra notatis.
Minor in qua eſt difficultas, pro­
batur quoad priorem partem, ex eo; Nam cettum eſt, ipſum
corpus mobile graue, aut leue, quod conſtituitur ſubiectum
huius ſcientiæ, non conſiderari niſi ſecundum quantitatem,
ponderis quam habet, & prout moueri aut detineri poteſt
tanta vel tanta virtute, ac mediante aliquo artificio.
Quo
fit vt proxima ratio ſecundum quam de illo agitur, ſit tum
quantitas ponderis illius, abſtrahendo à materia ponderante,
tùm quantitas virtutis mouentis aut detinentis, prout ſcilicet
vtraque quantitas coaptari, ac proportionari debet in ordine
ad motionem aut quietem artificioſam: ſeu prout quantitas
ponderis ſubſtat motioni, aut quieti artificioſæ, quam pro­
pterea diximus, vltimò complere, & conſtituere obiectum for­
male huius ſcientiæ.
At huiuſmodi ratio formalis ſic expli­
cata, manifeſtè inuoluit quantitatem abſtractam à materia,
ac ſpecialiter paſſionem quandam quantitatis continuæ ac
permanentis, quæ eſt obiectum Geometriæ; nempe artifi­
cioſam mobilitatem & quietem; imò talis mobilitas attendi­
tur iuxta dimenſionem quantitatiuam ipſius mobilis, ac pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index