Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 334 > >|
1
LII.
Quòd menti & corpori
Poſſunt autem ſubſtantia corporea & mens, ſive

ſubſtantia cogitans, creata, ſub hoc communi con­
ceptu intelligi, quòd ſint res, quae ſolo Dei concurſu
egent ad exiſtendum.
Verumtamen non potest ſubſtan­
tia primùm animadverti ex hoc ſolo, quòd ſit res exi­
ſtens, quia hoc ſolum per ſe nos non afficit; ſed facilè
ipſam agnoſcimus ex quolibet ejus attributo, per
communem illam notionem, quòd nihili nulla ſint
attributa, nullaeve proprietates aut qualitates.
Ex hoc
enim quòd aliquod attributum adeſſe percipiamus,
concludimus aliquam rem exiſtentem, ſive ſubſtan­
tiam, cui illud tribui poſſit, neceſſario etiam adeſſe.
univocè conveniat, &
quomodo ipſa cognoſ­
catur.
10

Et quidem ex quolibet attributo ſubſtantia cognoſ­
citur; ſed una tamen eſt cujuſque ſubſtantiae praecipua
proprietas quae ipſius naturam eſſentiamque conſti­
tuit & ad quam aliae omnes referuntur.
Nempe ex­
tenſio in longum, latum & proſundum, ſubſtantiae
corporeae naturam conſtituit; & cogitatio conſtituit
naturam ſubſtantiae cogitantis.
Nam omne aliud quod
corpori tribui poteſt, extenſionem praeſupponit, eſtque
tantùm modus quidam rei extenſae; ut &, omnia, quae
in mente reperimus, ſunt tantùm diverſi modi cogi­
tandi.
Sic, exempli cauſâ, figura nonniſi in re extenſâ
poteſt intelligi, nec motus niſi in ſpatio extenſo; nec
imaginatio, vel ſenſus, vel voluntas, niſi in re cogi­
tante.
Sed ècontra poteſt intelligi extenſio ſine figurâ
vel motu, & cogitatio ſine imaginatione vel ſenſu, &
ita de reliquis: ut cuilibet attendenti fit manifeſtum.
LIII.
Cujuſque ſubstantiae
unum eſſe praecipuum
attributum, ut mentis
cogitatio, coporis
extenſio.
15
20
25

Atque ita facilè poſſumus duas claras & diſtinctas
habere notiones, ſive ideas, unam ſubſtantiae cogi­
tantis creatae, aliam ſubſtantiae corporeae, ſi nempe
attributa omnia cogitationis ab attributis extenſionis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index