Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica
page |< < of 434 > >|
28DEDICATIO. contraque impoſtura & obtrectatio late omnia obtineant; quæ-
nam fortuna maneret inventum noſtrum, ſimul ac vulgò in-
noteſcere cœpiſſet, facile equidem prævidi, neque me fefellit
augurium.
Ecce enim jam primum in patria hac noſtra eo ex-
ceſſit quorundam tum audacia tum impudentia, ut nihil in-
terdicto veſtro deterriti, interpolare acceptum à nobis inven-
tum, ac dein tanquam novum prorſus, noſtroque etiam, ſi
diis placet, præſtantius jactare auſi ſint.
Atque hæc qui co-
ram &
ante oculos nobis fieri viderunt, nihilo meliora ab ex-
teris regionibus imminere crebro admonuerunt.
Nempe alibi
quoque exorituros, &
in gloriolam hanc noſtram involaturos
homines inique invidos, qui, forte an &
ſibi ipſis, certe orbi
univerſo perſuadere conentur, non hæc noſtr atium ingeniis de-
heri, ſed à ſua ſuorumve alicujus induſtria diu ante profecta
fuiſſe.
Cujus rei indignitas cum ad gentem omnem noſtram,
eoque ad vos etiam, Domini Illuſtriſſimi, ſpectare videretur,
qui nunquam æquo animo tuleritis inventorum longe præcla-
riſſimorum, typographiæ inquam &
telescopii, laudem à Ba-
tavia veſtra, plagiariorum fraude, averti;
fateor me non le-
vi ſtimulo impulſum fuiſſe, ut eidem hujus quoque qualiscun-
que reperti decus adſererem.
Itaque eam quæ ſola ad hoc pate-
re viſa eſt, viam ſecutus, rationem omnem &
conſtructionem
novi automati, autor ipſe, paucis deſcribendam &
in publi-
cum producendam ſuſcepi;
exiguo ſanè volumine, ſed quod
brevius etiam fuiſſet niſi obiter ad ea quoque reſpondendum
duxiſſem quæ à nonnullis objici mihi, ipſumque artificii noſtri
fundamentum laceſſcre poſſe, proſpiciebam.
Hoc vero quicquid
eſt operæ, quum melioribus auſpiciis lucem aſpicere non poſſet,
veſtro Illuſtriſſimo Nomini actutelæ, ea qua decet veneratione,
dicatum commiſſumque venio, neque tam pagellas haſce paucu-
las, quam inventum ipſum, ut videtur, non incelebre futurum,
dedico conſecroque.
Vos pro ſolita benignitate veſtrafavete, ad
publicam utilitatem, quoquo modo ſtudia ſua referenti, neque
aliud magis in votis habenti, quam ut majoris momenti in rebus
eadem poſthac approbare vobis conting at.
Ita Rempublicam ſub
imperio veſtro incolumem ſervet, beneque fortunet Deus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index