Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1

referunt anthropophagos, Caribes à quibuſ­
dam ab aliis Canibales, adeò truculento ac
toruo, & terribili eſſe aſpectu, tum truci,
vt homines cæteri captiuorum, & mortuo­
rum vix aſpectum ſuſtinere queant: quod
etiam de Mario ſepties Conſule captiuo, &
Nerone mortuo auctores fide digni refe­
runt.
Cibus igitur mutat aſpectum, & na­
turam, hoc enim luculenter in ſecundo Con­
tradicentium medicorum demonſtratum eſt.
Facilè eſt igitur conſuetudine, & victus ge­
nere mutare mores ac formam animan­
tium, tum etiam proprietates eis mirabiles
adiicere.
Anthropo­
phagorum
intuitus cur
adeò terri­
bilis.
Cur qui vno
oculo malè
vident, ſtra­
bi efficiantur.
Quædam etiam in aperto habent cau­
ſam, velut cur qui oculo vno malè an nihil
prorſus vident à pueris, ſtrabi euadunt?
Ra­
tio eſt manifeſtiſſima: nam cùm ab aduerſa
parte oculus non videat, cogitur inflecti,
& diſtorqueri, & ex conſuetudine ſtrabi
euadunt.
Hi autem oculos ad naſum obli­
quos, & reſpicientes habent.
Quòd ſi cæci­
tas poſt infantiam contingat, non adeò ſtra­
bi fiunt, duabus ex cauſis: altera, quòd iam
oculus aſſueuit ſtare ſuo ſitu, nec diſtorque­
ri, tunc verò nerui iam duri ſunt, nec fa­
cilè nouis motibus ſeruiunt: reliqua,
quòd adulti collum pro oculo conſultò in­
flectunt.
Quomodo
muſculi mo­
ueantur.
Sed ex hac rurſus ſubtiliſſima contem­
platio oritur, quam Galenus ſe neſcire ſol­
luere profitetur: quónam pacto muſculi mo­
ueantur.
Nam rudes & pueri, & belluæ ap­
tè illos mouent, & ad actus, quos deſide­
rant, cùm tamen nouerint eorum functio­
nem, imò neque illos ſe habere ſciunt Ita­
que exiſtimandum eſt, cùm duo ſint neceſ­
ſaria ad motum aptum, & membri electio,
& muſculorum in membro: primùm qui­
dem ab anima, & ſpiritu proficiſci, reliquum
verò à conſuetudine.
Nam ſi videas infantes,
cùm ambulare conantur, omnes trahunt
muſculos, hunc modò, modò illum, at­
que tandem aſſueſcunt vnicuique motui in­
ſeruientem proprium muſculum contrahe­
re: quod in teſtitudine pulſantibus manife­
ſtè deprehenditur: eas enim chordas tangunt
vtrunque, quas tangere oportunum eſt, ſo­
la conſuetudine ducti.
Sed mihi maior vide­
tur de membris difficultas, cùm linguam non
manus loquendi cauſa, ambulandi gratia
pedes, non caput moueant belluæ.
Verùm
videtur & hoc ab eadem contingere cauſa:
nam cùm catulum in aquam nuper natum
proieceris, omnia mouet membra: verùm
capite extento minùs ſuffocari, pedibus
verò anterioribus motis meliùs ſuſtineri ſe
ſentiat, ea virtute, quam Græci vocant
phantaſiam, caput quidem ſuper aquas
quantum poteſt, ſeruat immobile, inde
caudam mouet, tum pedes poſtremos ma­
gis, maximè etiam anteriores: à quibus au­
tem non ſentit ſe iuuari, ea mouere deſinit,
donec tândem opportunis motibus aſſueſcat.
Indicio eſt meliùs natare vnum animal,
quàm aliud, vt natura dociliora ſunt, &
adultum, quàm nuper natum, & aſſuetum,
quàm quod nunquam natauit: atque ita
etiam in cæteris motibus contingit.
Hi igi­
tur omnes motus duobus conſtant princi­
piis: altero, quod omne animal etiam im­
perfectum habet virtutem, qua quod dele­
ctat, ſequitur, fugit quod lædit: reliquum
eſt genus memoriæ, ſed habitus quidam,
quo didicit membra, & muſculos mouere,
quæ & quos apta illi motui iam aliàs exper­
tum eſt: atque ea de cauſa videmus quoſdam
longo morbo viros coactos rurſus non ſecùs
ac infantes diſcere ambulare: igitur muſculi
tum membra conſuetudine ad oportunam
occaſionem didicerunt applicari.
Artibus
omnibus ſubtiliores ſunt, quæ diuinare do­
cent, quòd ( vt dixi ) futura cognoſcere, ſit
benè diuinum.
Nobiliores in hoc genere,
præter eas, quæ de temporum natura conſi­
derant, vt ſuprà diximus, ſunt Aſtrologia, &
pulſuum ratio.
Nam hæ ſolæ propè ſuum aſſe­
quuntur finem.
Medicus enim in ægro illius

auxilio, mortem etiam procul ſtantem vi­
det.
Ergo verè ſapiens longè rege beatior
eſt: nam quum ſapiens ea, quæ nouit, ſe­
cum recolligit, quantúmque à cœtu vulgari
abſit, intelligit ſecurus ac cœtus, inde con­
tentus viuet.
At Rex cùm ærumnas, ſerui­
tutem, pericula, quódque omnia amiſſurus
eſt breui recognoſcit, incertus, & anxius,
tum ad omnes caſus pauidus ac trepidus
viuet.
Hæc igitur ſumma, quam homini
Deus tribuere aut potuit, aut voluit, felici­
tas eſt.
Voluit autem quicquid potuit in
bonis.
Cùm enim cætera in incerto poſita
ſint, animus ipſe vt tenuiſſimæ ſubſtantiæ, ita
immortalitatis abundè particeps, & vitæ
qualiſcunque melioris, quàm inter ſordes
habere potuit.
Nobiliores
artes futura
prædicendi.
Sapiens lon­
gè rege bea­
tior.
Ad hanc habendam ſapientiam delectu

in ſtudiis opus eſt.
Euclidem primò, inde Al­
chindum ad firmandam φαντασίαν aggredie­
mur, pòſt verò Calculatorem: nam eo φαν­
τατία
à ſenſu omni abſoluta confirmatur.
Pòſt Arithmetica diſcere oportet, atque
inter illa, quæ à nobis ſcripta ſunt, in libris
Artis magnæ, & hortis numerorum.
Inde
ad Archimedem, Appollonium, & Eutocium
tranſibimus.
Inde Scotum cum Ariſtotele,
& interpretibus, Theophraſto, Alexandró­
que, tum Themiſtio, Simplicio, Philopono,
Auerroë, atque eiuſcemodi viris claſſicis.
Sexto loco Ptolomæum, ſeptimum Vitruuium
ſtatuemus.
Hinc ad quam voluerimus artem
profiteri, vt medicam, aut iuris prudentiam,
aut Theologiam tranſibimus.
Atque hic or­
do ſcientiam.
Ratio ſtudio­
rum.
Cæterùm in ſingulis ſcientiis optimos
quoſcunque auctores poſtquam omnium
conſenſu ſapientum vita noſtra breuis eſt,
legere oportet Qui autem ſint, iam ex parte
dictum eſt: generaliter autem non eſt ha­
bendus in pretio, in aliqua arte, qui non
multùm ſcripſerit, & præter quam in Poëſi,
& Mathematicis.
Cùm enim reliquæ artes

iudicio præter inuentionem conſtent: iudi­
cium ex ſcientia multarum rerum proce­
dit, ſi amor gloriæ eos ſtimulat, ſuppetit­
que ſtylus, multa eos ſcribere, qui multa
ſciunt, optiméque ſciunt, neceſſe eſt.
Nam
dulciſſima eſt voluptas, gloria, & nominis
ac imaginis intellectus proprij æternitas,
multóque anteferendam ſtatuis ac imagini­
bus, quibus reges memoriæ ſui ſtudent.
Nam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index