Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 1055 > >|
1Quia verò perſpicuum foret, vt ipſe item philoſophus affirmat, ab alio moueri animans, de ina­

nimo dubium, & id ſolùm patet, ab aliquo moueri, vel idem à ſeipſo, vel ab aliquo ſeparato mo­
ueatur, adhuc incertum eſt.
Nam totum & partes vnico motu agitantur. Hoc igitur demonſtran­
dum fuit, & in his concluſum à ſeipſa moueri non poſſe, quia parte vna quieſcente totum non
moueatur, atque illud totum quod ex omnibus partibus conſtat, vnde naſcitur motus, ſiue ſit vnum
continuum ſimpliciter, ſiue vnum factum ex mouente & mobili, vt ex manu & calamo: itaque
non habere in ſeipſo cauſſam motus abſolutam & adæquatam, ſed quæ aliunde peti debeat, ſiue
intra, ſiue extra, diſcutietur poſteà.
Quapropter neque etiam illò peruenit demonſtratio 7. Phyſ.
vt inferatur à ſeipſo moueri, ſed non primò.
& quiddam generalius eſt non moueri à ſeipſo pri­
mò, quàm moueri à ſeipſo, ſed non primò; ſicut etiam generalius eſt, non eſſe hominem album,
quàm eſſe hominem non album.
Nanque eſſe hominem non album ad aliud nihil quàm ad ho­
minem pertinere poteſt, ſed equus non eſt albus homo, & lignum conſimiliter, & non ens etiam
non eſt homo albus, & à ſeipſo moueri animantia ſola complectitur; hęc enim ſola mouentur à ſeipſis,
ſed non primò: alterum continet item inanima: non enim mouentur à ſeipſis primò, non licet autem
dicere, aut ſaltem non indicat id demonſtratio pręſens, hæc moueri à ſeipſa non primò: quandò
neque à ſeipſis omnino mouentur, vt poſteà declarabimus, ſed illò ſolum peruenit, quòd quod­

cunque corpus quod mouetur, ab alio mouetur, & ſi non fuerit per ſe & primò mobile, quòd
mouetur ab aliquo per ſe & primò mobili.
de mobili per ſe & primò non agitur. Nec quòd ex
quiete partis quieſcat, arguit idcirco totum à parte moueri, ad cuius quietem ceſſat, quòd om­
nis pars eſt eiuſmodi, vt ea quieſcente totum non moueatur, ſi continuum fuerit, & non organicum;
addo etiam animal, ſi vt continuum quid animo concipiatur, non vt diuerſis partibus aggregatum:
quacunque enim parte vel infima & à motus initiis maximè longinqua manente, vt pede, non rectè
dicitur moueri totum in hoc ſignificato, nec tamen à pede mouetur animal.
ſic quieſcit totum
continuum qualibet parte feriante ſeorſum, neque tamen ex hoc ſequitur, vt ab ea parte mouea­
tur.
Ideò nil aliud hæc demonſtratio conuincit, niſi quòd non moueatur à ſeipſo primò totum
à quocunque alio moueatur, & cum multis modis poſsit aliquid moueri, vel accipiendo formam,
vel obice repulſo, generatim comprehendit omnem mouendi rationem, & valet in iis in quibus eſt
dubium, vnde motus naſcatur; quando partes omnes vnà mouentur: et enim ſuſpicari poſſemus
tunc à ſeipſo moueri totum primò; quies igitur in parte facta monſtrat in eo prima motus prin­
cipia non ineſſe: ita vt, etiam ſi perſpicuum ſit totum non moueri parte manente, illud adhuc igno­
retur, an'ne ipſum ſecum ipſum ſit cauſſa ſui motus adæquata: quies igitur partis quæ toti com­

municatur, hoc monſtrat: neque id ſolum quòd totum non moueantur, quia, ratio totius poſita
fit in ſuis partibus vniuerſis, tum verò non vniuerſæ moueatur, quia maneat aliqua, vnde totius
ratio corrumpitur; verùm etiam, quia manente illa reliquæ item manent, vt ſi enſis capulum for­
titer manu teneas, enſis totus loco moueri non potest, & ita fit in omnibus continuis.
Et hoc pacto
demonſtratio conſeruatur vniuerſalis, à principiis manifeſtis reperitur, & cętera admittit quæ de
motus initiis in ſequentibus ab Ariſtotele longo ſermone peracta fuerunt.
Hæc planè animum
ſedare poſſunt.
Attamen & illud tibi proponere conſtitui, cuius initia ſi probaueris, tibi fortè ſuc­
currat, quò facilius defendatur Ariſtoteles.
Etenim, ſi motum ipſum totum conſideres, quò fit
ab efficiente corporeo, quod primum obiicitur vt perſpicuum in noſtra methodo, & in iis potiſ­
mè quæ ſunt actu: cùm ſimul & eodem motu moueatur quo mouet, vt docuit Ariſtoteles, a vbi

confutauit eos qui dicebant eſſe corpus, & corpori organico iam formato ſuperuenire: vnus erit
motus qui tanquam in ſubiecto, continebitur in parte mouente, & mobili ſimul, iſque.
totius erit
cuius duæ ſunt partes adeò diuerſę.
Hoc igitur totum, cùm eodem motu moueatur, quòd par­
tes omnes vno eodemque.
motu aguntur; non tamen ſeipſum mouebit primò, ſed ab alio moue­

bitur, quia manente parte quæ mouebat, totum non mouebitur, immò quieſcet totum, & pars à
parte mouebitur, ſed eiuſmodi, quæ ſit corpus, & à certa parte quæ ſit principium.
Nec ab hac
noſtra coniectura abhorrent illa quæ ſubiecit Ariſtoteles, vtpote quòd mouens cum mobili con­
iunctum ſit, & quòd mouens naturale in mouendo moueatur.
Et hoc etiam modo demonſtratio
vniuersè concludetur, & cauſſa motus aſsignabitur, & res dubia cognoſcetur.
Cùm hæc ita ſint,
exploremus nunc quid ponderis habeant contra nos obiectiones Ludouici Buccaferreæ.
Cum­
primis ipſe opponebat demonſtrationem noſtram fore negantem, cùm ipſa ſit aiens.
Quæ'nam
obſecrò, neceſsitas, vt demonſtrationes omnes aientes futurę ſint?
At perfectiſsima eſt aiens. eſto
nos hîc non in eo perfectionis gradu demonſtrationem poſtulamus; ſatis eſt nobis ſi plenam fi­
dem faciat eius quod quærimus.
At Ariſtoteles aientem concluſionem colligit, nimirùm. Id quod
mouetur, ab alio moueri.
Quid ſi dixero eſſe quidem hoc conſequens, non proximam demon­
ſtrationis noſtrę concluſionem.
Quòd ſi hæc commeare volueris: Non moueri à ſeipſo primò,
& ab alio moueri; reſolue igitur & in aientem hanc noſtram, ſi tibi placeat aiens; ſolumque.
me­
mineris in aiente concluſionem fore neceſſariam materiæ merito, cùm formæ beneficio ſit de ineſſe.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index