Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 360 > >|
1longè eſſe videri, ſi, quod eſt dictum de motu perpe­
tuo globi ſupra planum ex facto ſemel vno impulſu,
aſſerat quis cælum continuò, æquabiliterque moueri,
quia in ſui à Deo creatione eam impulſionem acce­
perit, qua cœptus tunc motus etiam-num perduret.
Incredibilem fore motus corporum decidentium ſegnitiem, ſi
vt incipit, ita pergeret: & Non ſolùm accelerationem,
ſed ipſum quoque initium motus eſſe à principio
externo.
VIII. Dicis poſteà, forè, vt mihi Eruditi omnes conce­
dant accelerationem eſſe violentam, ſi illam, vt quid ſuper­
ueniens, mente ſecernamus ab ipſo deſcenſu.
Non eſt porrò
cur dubites, quin ipſe quoque mente ſecernam motum
illum ſimplicem, quo lapis fertur deorſum, quemque
tu deſcenſum appellas, ab omnibus, qui ſuperueniunt,
giadibus accelerationis.
Quippe id abunde expreſſi,
cùm dixi eum motum, ſecluſa acceleratione, fore ex ſe æqua­
bilem, ſed imperceptibilem tamen, ob incredibilem ſegnitiem.
Non eſt proinde etiam, cur hæreas, quin illum eſſe na­
turalem, & ſine reluctatione agnoſcam; quippe qui
eum faciam, quantum eſt ex ſe, æquabilem, perpetuum,
ac talem, qui ſit imprimendus etiam lapidi exſiſtenti
in vacuo, vbi mobile nullam habet ad motum repu­
gnantiam, quocumque verſum tandem agatur: verum
quòd eiuſmodi motus cenſeri naturalis poſſit, non id­
circò cenſeo caſum lapidis habendum eſſe naturalem.
Quoniam tametſi talis motus in hoc caſu interueniat,
euaneſcit tamen, ſiue nullus eſt, reſpectu accelerationis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index