Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 491 > >|
1æqualis ceſſionis, & reſiſtentiæ, acquiritur tantùm noua determinatio
æqualis priori:
ſimiliter à termino nullius ceſſionis, & totius reſiſtentiæ
ad terminum æqualis reſiſtentiæ, & ceſſionis, acquiritur tantùm æqualis
ceſſio;
ſed qua proportione creſcit ceſſio, imminuitur reſiſtentia, & vi­
ciſsim;
igitur cum æqualis ceſsio, & reſiſtentia ſint in communi medio;
tantùm enim eſt ab æquali reſiſtentia & æquali ceſsione ad totam ceſ­
ſionem, & nullam reſiſtentiam, quantùm eſt ab æquali reſiſtentia & ceſ­
ſione æquali ad totam reſiſtentiam, & nullam ceſsionem;
& cum à nulla
reſiſtentia ad æqualem acquiritur noua determinatio æqualis priori;
cer­
tè ab æquali ad totam acquiretur tantundem determinationis nouæ; igi­
tur tunc erit dupla prioris, quod erat demonſtrandum.
Sextò, præterea globus A impactus ſine acceſsione noui impetus non
poteſt velociùs moueri, quàm antè moueretur;
ſed per reflexionem non
acquirit maiorem impetum, vt conſtat;
igitur velociùs, quàm antè non
mouetur;
igitur ſi conſideretur globus A impactus; ſi eſt æqualis reſi­
ſtentia, nullo modo mouetur;
ſi eſt maior reſiſtentia, ſed non tota; mo­
uetur quidem motu reflexo;
ſed inæquali priori, ſi adhuc maior moue­
tur etiam, ſed velociore motu, donec tandem in tota reſiſtentia toto
priore motu moueatur per ſe, vt dicemus paulò pòſt;
ſi verò ſit minor
reſiſtentia ceſsione, mouetur quidem per eandem lineam, ſed tardiore
motu, ſi adhuc minor mouetur quoque, ſed velociore motu, donec tan­
dem in nulla reſiſtentia ſit totus prior motus;
ſi verò conſideretur glo­
bus reflectens, ſi eſt æqualis reſiſtentia mouetur æquali motu; ſi maior
minore; ſi tota nullo;
ſi vero ſit minor reſiſtentia mouetur motu velo­
ciore, atque ita deinceps; ſi nulla quaſi infinito:
dico quaſi, quia ſi va­
cuum moueri poſſet per impoſsibile, certè cum non reſiſtat, infinitè ce­
deret; igitur infinito motu quaſi moueretur.
Septimò, vnde vides ab illo communi medio verſus vtrumque extre­
mum creſcere ſemper motum globi impacti;
donec tandem in vtroque
extremo æquali motu moueatur, quo iam priùs mouebatur in linea inci­
dentiæ;
at verò globi reflectentis verſus extremum nullius ceſsionis im­
minui motum, donec tandem in illo extremo nullus ſit;
creſcere vero
verſus aliud extremum, donec tandem in illo infinitus ſit, eo modo, quo
diximus, id eſt infinita ceſsio, quam accipio ad inſtar motus infinitæ ve­
locitatis; quemadmodum accipi poteſt nulla ceſsio, ſeu tota reſiſtentia
ad inſtar motus infinitæ tarditatis.
Octauò, globus impactus imprimit ſemper æqualem impetum refle­
ctenti, qui pro diuerſa huius mole diuerſum modum præſtat;
ſi refle­
ctens æqualis eſt æqualem, ſi maior minorem, ſi minor maiorem;
quippe
idem impetus in paucioribus partibus facit maiorem motum, in totidem
æqualem, in pluribus minorem, donec tandem ſi plures ſint partes ſub­
jecti quàm partes impetus, nullus ſit motus; igitur nullus impetus, vt
conſtat ex his, quæ diximus lib.1.
Nonò, hinc motus reflexus in perpendiculari minor eſt ea parte mo­
tus, quæ reflectenti imprimitur;
vel enim imprimitur motus æqualis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index