Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1contineatur; etſi fortè aliquando iſtud ferrum aliqui­
bus aliis corporibus tam arctè adhaereat, ut faciliùs
igne corrumpi, quàm ab iis educi poſſit.
CXXXIX.
Quae ſit natura
magnetis.
20
25
30

Cùm autem ferri glebae igni admotae liquefiunt, ut
in ferrum aut chalybem vertantur, earum ramenta
caloris agitata, & ab heterogeneis corporibus disjun­
cta, hinc inde ſe contorquent, donec applicent ſe una
aliis, ſecundùm eas ſuperficies, in quibus dimidiatos
meatus, recipiendis particulis ſtriatis idoneos, inſ­
culptos eſſe paullò antè dictum eſt; ac etiam
iſtorum meatuum medietates tam aptè congruant, ut
integros meatus efforment.
Quòd ubi accidit, ſtatim
particulae ſtriatae, quae non minùs in igne quàm in
aliis corporibus reperiuntur, per illos liberiùs quàm
per alia loca fluentes, impediunt ne ſuper­
ficies, ex quarum apto ſitu & conjunctione exſur­
gunt, tam facilè quàm priùs ſitum mutent; & ipſarum
contiguitas, vel ſaltem vis gravitatis, quae ramenta
omnia deorſum premit, impedit ne facilè disjun­
gantur. Cùmque interim ramenta ipſa agita­
tionem ignis pergant moveri, multa ſimul in eundem
motum conſpirant, & totus liquor ex iis conſtatus in
varias quaſi guttulas aut grumulos diſtinguitur: ita
ſcilicet, ut omnia illa ramenta quae ſimul moventur,
unam quaſi guttam confaciant, quae gutta ſuper­
ficiem motu ſuo ſtatim laevigat & perpolit.
Occurſu
enim aliarum guttarum, quidquid eſt rude atque an­
guloſum in ramentis, ex quibus conſtat, ab ejus ſu­
perficie ad partes interiores detruditur, atque ita
omnes cujuſque guttulae partes quam-arctiſſimè
junguntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index