Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627
page |< < of 303 > >|
1quod debent tranſire. Vnde optimè intulit Ariſtoteles, ip­
ſa proiecta commenſurationem, ac proportionem quandam
cum proijciente requirere, vt eminus proijciantur.
Nam
in magnis valde deficit virtus motiua ipſius proijcientis ad
ſuperandam inclinationem, ac preſſionem grauitatis: in ad­
modum verò paruis deficit capacitas ad recipiendam tan­
tam virtutem motiuam, qua pellere poſſint intermedium,
ac per illud vlterius tranſilire.
Ex quibus perquàm facilè patebit, quod Ariſtoteles ad­
dit poſt explicatam ſolutionem, inquiens, idipſum fortaſſe,
ex eo adhuc contingere, quia tantum fertur id quod proij­
citur, quantum aeris moucerit in profundum, videlicet ver­
ſus eam partem, in quam tendit.
Siquidem in eius locum,
tranſeundo debet ſuccedere; nec poſſet, niſi dimouendo
illum à proprio loco.
At valde parua, vel magna nimis, di­
mouere nequeunt ipſum aerem, eo quod nihil mouet im­
motum; ipſa autem ſe habeant tanquam immota: parua
quidem propter imbecillitatem impetus recepti, qui non
ſufficit ad motum: magna verò propter exuperantiam gra­
uitatis cuius preſſione non ſinuntur ab impellente moueri:
Ergo ipſa valde parua, ac nimis magna proijci nullo modo
poſſunt, quod erat probandum.
Quæſtio Trigeſimaquinta.
Cvr ea quæ in vorticoſis feruntur aquis, ad me­
dium tandem aguntur omnia?
An quia magni­
tudinem habet quodcunque fertur, quamobrem
illius extrema in duobus ſunt circulis, hoc qui­
dem minori, illo verò maiori: quare maior di­
strahit: quoniam sceleriùs fertur, & tranſuer­
ſum impellit illud ad minorem: quoniam autem id quod fer­
tur, latitudinem habet, & iste rurſum idem efficit, & ad inte­
riorem propellit, donec ad mediam perueniat.
An quia quod
fertur, ſimili ſe habet modo ad omnes circulos propter medium,
medium enim in vnoquoque circulo æqualiter diſtat.
An
quia quorum quidem circumactæ aqua latio non ſuperior pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index