Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
PROBLEMATA NONNVLLA
De Oculi Pupilla.
1. Cvr ei Pupillæ nomen inditum eſt? Admiratione ſanè non caret
apud præcipuas linguas, miro quodam conſenſu, idem etymon
obtinere: ſcilicet denominatam eſſe ab imaguncula illa, quæ
veluti parua puppa, ſeu pupula, ſeu pupilla, qualis in figura
ſpectatur, perpetuò in paruo hoc vuæ circello ſpectatur.
propter hanc igitur
puppam Hebræi circellum G B I, Bath, ideſt filiolam, Græci κορην, ideſt puel­
lam, Latini demum pupillam cognominarunt.
2. Atqui vnde imaguncula hæc, quæ in oculis noſtris perpetuò ſpectatur?
ſcilicet ob terſitiem, & ſphæricitatem cornea eſt inſtar conuexi ſpeculi, quod
ſpectanti imaginem reddat, quam ergò videmus in aliorum oculis puppam,
noſtra eſt imago, quæ propterea tamen parua eſt, quoniam oculus ſpeculum
paruum, ac conuexum ſimul eſt, cuius eſt imagines rebus ipſis multò mino­
res reflectere.
vt in tractatu de Speculis optici demonſtrant.
3. Cùm tota cornea, quæ Iris maior eſt, ſit æquè torſa, ac perpolita, cur
non æquè tota hanc pupulam oſtendit?
ſed è regione minoris Iridis ferè tan­
tum?
cauſa eſt in promptu, quia nimirum ſpeculum debet eſſe omnis colo­
ris expers, ne colores ſpeculi coloribus imaginum miſceantur; taliſque eſt
Iris minor,quæ etiamſi videatur nigra, non tamen verè colorata eſt, vt mox
oſtendam: at verò maiori Iridi colores vueæ ſubſunt, qui ne ſpeculi officio
fungatur, ſunt impedimento.
eſt præterea Iris minor admodum opacata,
quæ altera conditio, maximè ſpeculo neceſſaria eſt: illa enim nigredo Iri­
dis minoris, ſeu pupillæ, non nigredo, ſed opacitas eſt, vt dicetur poſtea.
4. Cùm iam conſtet foramini vuæ G H I, à pupilla in ipſo verſante nomen
inditum eſſe; nec non vnde ſit ea pupilla, & cur tam parua; quæritur iam,
quid ſit pupilla, ſeu Iris minor, an ſcilicet ſit foramen illud vueæ, an potius
chriſtallinus humor, qui in illud intruditur, vacuumque; illius replet?
Re­
ſpondeo, Ariſt. humorem ipſum chriſtallinum appellaſſe pupillam: Galenum
tum chriſtallinum, tum foramen ipſum: aptè tamen vtrumque dici exiſtimo.
Chriſtallinum quidem & quia replet vacuum illud, atque è regione illius pu­
pillæ imaguncula ſpectatur.
foramen verò, quia terminos illius rotunditatis
circumſcribat.
vnde aptius fortè dixeris, vtrumque, chriſtallinum ſcilicet,
& foramen veluti partes ad totam pupillam conſtituendam eſſe neceſſaria:
ita vt nihil aliud ipſa ſit, quàm ſuperficies illa chriſtallini; quæ vueæ fora­
mine continetur.
5. Cur in omnibus hominibus nigra videtur? cum tamen nigri nihil ibi
eſſe ex anotomia conſtet: imò ibi chriſtallinus eſt omninò pelluidus; & vl­
tra, citraque; alij duo humores, vitreus, & aqueus, æquè tranſparentes, atque
omnis nigredinis expertes.
vnde igitur nigredo illa? Dicendum eſt nigre­
dinem hanc non eſſe veram, ſed apparentem, eamque; ex interna oculi opa­
citate; opacitatem verò ex foraminis paruitate, quæ lumen non admittat,
prouenire: quotidiana enim nos docet experientia feneſtellas, & huiuſmodi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index