Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
do ambiente; ſi poſtea foramini collaterali vaſis ra­
næ abdomen applicetur vt exactè perimetrum fora­
minis contingat, tunc portio cutis eius comprehen­
ſa à prædicto foramine inflari, & turgere conſpicie­
tur, & veluti mammillam tumidam extra forameņ
ad partes aeris exporrigere, non quidem quia attra­
hitur ab aere externo, ſed quia exprimitur à preſſio­
ne grauioris fluidi ambientis: verùm cùm prædictą
extuberantia creari non poſſit abſque violenta tranſ­
poſitione, & diſtractione partium in abdomine con­
tentarum, ſcilicet inteſtinorum, membranarum, va­
ſorum, & cutis, igitur hinc ſubſequetur paſſio dolo­
rifica, quam rana iudicabit ab aeris externi attra­
ctione factam fuiſſe, nec vnquam perſuaderi poſſet à
pondere aquæ, vel mercurij ambientis dependerę.
Non ſecùs vniuerſalis illa aeris compreſſio continua­
ta, & aſſidua quadam preſſione contuſioneque corpus
vniuerſum animalis veluti prælum ſtringit, atque ob
conſuetudinem nullam noxam, neque ſenſationem̨
creat; ceſſante poſtea in aliqua peculiari corporis
parte huiuſmodi compreſſione mirum non eſt ſi hu­
mores, & carnes ob compreſſionem factam in reliquis
locis animalis impellantur violentèr intra cucurbi­
tulam, vbi actio compreſſiua aeris deficit, & ibidem
paſſio dolorifica ſentiatur.
103[Figure 103]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index