Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
SECTIO IV.
LIBER
SECUNDUS.
De Corporum Circulari Motu in Mediis reſiſtentibus.
LEMMA III.
SitPQRr Spiralis quæ ſecet radios omnesSP, SQ, SR, &c.
in æqualibus angulis.
Agatur rectaPT quæ tangat eandem in
puncto quovisP, ſecetque radiumSQ inT; & ad Spiralem
erectis perpendiculisPO, QO concurrentibus inO, jungatur
SO. Dico quod ſi punctaP &Q accedant ad invicem & co­
eant, angulusPSO evadet rectus, & ultima ratio rectanguli
TQX2PS adPQquad. erit ratio æqualitatis.
Etenim de angulis rectis OPQ, OQRſubducantur anguli
æquales SPQ, SQR,& manebunt anguli æquales OPS, OQS.
Ergo Circulus qui tranſit
165[Figure 165]
per puncta O, S, Ptranſ­
ibit etiam per punctum que
Coeant puncta P& Q,
& hic Circulus in loco co­
itus PQtanget Spiralem,
adeoque perpendiculariter
ſecabit rectam OP.Fiet
igitur OPdiameter Cir­
culi hujus, & angulus
OSPin ſemicirculo re­
ctus. que E. D.
Ad OPdemittantur perpendicula QD, SE,& linearum ratio­
nes ultimæ erunt hujuſmodi: TQad PDut TSvel PSad PE,
ſeu 2POad 2PS.Item PDad PQut PQad 2PO.Et ex
æquo perturbate TQad PQut PQad 2PS.Unde fit PQq
æquale TQX2PS. que E. D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index