Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1pter magnitudinem, ſed grauitate ſua circuli celeritatem ex­
cellunt, ea neceſſe est relinqui, & tardius ferri, tardius au­
tem minor circulus fertur; non idem enim in tempore æquali
magnus cum paruo reuoluitur circulus, quando circa idem
fuerint medium, quamobrem in minori circulo relinqui neceſ­
se eſt, donec ad medium perueniant.
Quorumcumque autem
ſuperior à principio fuerit latio, & finiens idem efficiet; opor­
tet enim hunc quidem ſtatim, alterum verò celeritate ſupera­
re grauitatem, quamobrem ad interiorem ſemper circulum re­
linquetur quodcumque.
Neceſſe enim eſt quod non ſuperatur,
aut in exteriori, aut in interiori moueri, in illo autem in quo
eſt, impoſsibile eſt ferri, quod non ſuperatur: adhuc verò mi­
nus in exteriori, celerior enim exterioris circuli eſt latio, re­
stat igitur, vt id quod non ſuperatur, ad interiorem transfe­
ratur, ſemper autem vnumquodque proficit, vt non ſuperetur.
Quoniam verò peruenire ad medium, finem quidem efficit, vt
quippiam non moueatur, ſtat autem ſolummodò ipſum cen­
trum, ad hoc ſanè-omnia congregari neceſſe eſt.
COMMENTARIVS.
Vltima tandem hac in quæſtione cauſam perſcrutatur
Ariſtoteles cur ea, quæ in aquarum vorticibus, ac
reuolutionibus ferri cernuntur, ad medium poſtre­
mo ferantur.
Primumque id ex eo fortaſſe euenire docet,
quod lata corporis magnitudo dum circumagitur vortice,
inter duos veluti circulos circa idem centrum ductos con­
uoluitur, quorum exterior, ac maior, cum velocius feratur,
quàm minor, atque interior, velocius, ac facilius pariter de­
fert, vehitque correſpondens ſibi extremum magnitudinis in­
termediæ.
Quo fit vt altero extremo minus, ac tardius com­
moto, tota ipſa magnitudo quaſi in tranſuerſum dimota, ab
exteriori in interiorem circulum vergendo transferatur: Ex
quo ſimiliter in alium, atque alium minorem perueniat,
quouſque ad centrum agatur: Etenim quod fertur ſimili ſe
habet modo ad omnes circulos circa idem centrum per
quos conuoluitur, vt ipſemet Philoſophus quaſi nouo me­
dio argumentando ſubiungit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index