Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 360 > >|
1quæ ipſi ſuperuenit, quæque vtramque paginam facit;
& quam ipſe quoque fateris violentam.
Atque vt perſ­
picuè appareat cuius momenti ſit ille motus, ſiue, vt
tu vocas, deſcenſus, ab acceleratione ſecretus, & cum
ipſa tamen comparatus; age Experiamur, &, exempli
gratiâ, altitudin m accipiamus non immanem aliquam,
ſed qualem ſolùm vulgò vſurpant inter tabulatum, &
laquear, duarum videlicet orgyiarum.
Huiuſmodi eſt
altitudo, quam lapis decidens peruadit vno minuto
horæ ſecundo.
Cùm acceleratio verò ſit intra hoc
tempus, & à primo vſque momento continua, intelli­
gamus id tempus diuidi in tertia, quarta, quinta, &
porrò ad vſque horæ decima; vt licet vnum decimum
ſubdiuidi vlteriùs poſſit in vndecima, duodecima, &, vt
volunt, in infinitum, in decimo tamen vno conſiſta­
mus, tanquam minimo temporis, ſeu primo momen­
to, quo lapis ita decidit, decidereve incipit, vt à ſtatim
ſuperuentura acceleratione ſit liber.
Erunt proin­
de in vno minuto horæ ſecundo minuta decima
167961600000000. Quoniam autem lapistotis iſtis
decimis ſucceſſiue fluentibus percurrit ſucceſſiuè ſpa­
tium duarum orgyiarum, illiuſve particulas; ideò cùm
iuxta memoratam, obſeruatamque proportionem, ſpa­
tia ſint interſe vt quadrata temporum, intelligi opor­
tebit diſtingui ſpatij particulas 3821109907456
0000000000000000. Exinde verò ſict, vt cùm pri­
mo momento lapis non percurrat niſi vnam huiuſmo­
di particularum, neceſſe ſit, vt acceleratione ſecluſa, &
non percurrendo quolibet conſe quentium momento­
rum, pluſquam vnam particulam, totidem aſſignentur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index