Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
291
291 (69)
292
292 (70)
293
293 (71)
294
294 (72)
295
295 (73)
296
296 (74)
297
297 (75)
298
298 (76)
299
299 (77)
300
300 (78)
< >
page |< < (59) of 760 > >|
28159LIBER II. rantes, rotundiq́; ipſius quæ ſint per ſe motiones, uolutio,
&
conuerſio, ſi ſtellæ per ſe mouerẽtur, harwm alteramo-
tione mouerentur:
at neutra moueri uidentur. Si uerſarentur
enim eodem in loco ſanè manerent, locumúe non mutarent:
uidentur autem locum mutare, ac omnes dicunt. Præterea,
omnes quidem conſentaneum eſt rationi eodem motu cieri.

Sol autem ſtellarum ſolus, hoc facere uidetur, cùm oritur,
atque occidit, &
hic non per ſe, ſed ob nostri ſenſus remo-
tionem.
Viſus enim longè ſeſe extendens, uerſatur ob im-
becillitatẽ, quæ quidem fortaſſe cauſa eſt, ut &
ſtellæ quidẽ
fixæ micare:
uagantes autem non micare uideantur: uagæ
nanque ſtellæ ſunt propè.
Quare uiſus, ſui compos ad ipſas
accedit:
ad fixas autem longèualde ſeſe extendens, oblon-
gitudinem tremit.
Tremor autem ipſius facit ut hæc motio
ſtellæ ipſius eſſe uideatur:
nibil enim intereſt, uiſus, an id
quod cernitur, moueatur.
At uerò, nec uolui ſtellas per-
ſpicuum eſſe uidetur:
id enim quod uoluitur, uerſetur ne-
ceſſe eſt:
at id lunæ, quod facies nuncupatur, ſemper uide-
tur.
Quare, cùm conſonum ſitrationi ſtellas hiſce moti-
bus, qui ad ipſas ſunt accõmodati moueri, ſi per ſe mouean
tur, his autem moueri non uideantur:
patetipſas per ſe non
moueri.
Inſuper nullum ipſis instrumentum ad motum
tribuiſſe naturam, metas egreditur rationis:
nibil enim caſu
natura facit:
neque animalia quidem ipſis curæ fuere, adeò
uerò præstabiles res deſpexit:
ſed uniuerſa uidetur tan-
quàm de industria abstuliſſe, quibus per ſe procedere ipſa
poſſent:
atque ab hiſce quæ instrumenta ad motum habent
quàm plurimum ſemouiſſe.
Quapropter & totum c œlum
rotundum cum ratione, &
unaquæque ſtellarum eſſe uide-
bitur:
ſphæra enim figurarum maximè utilis eſt ad eum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index