Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quo ſanè modo Colchi in fontium lacunis pelles animantium colloca­
runt: quas quia cùm multa auri ramenta eis adhæſiſſent, abſtulerunt, aura­
tus Colchorum aries confictus eſt à poetis: ſimiliter autem pellibus non ſo­
lum auri, ſed etiam argenti rameta & gemmas excipere rationibus metalli­
corum conducet.
Fons A. Pellis B. Argonautæ C.
118[Figure 118]
Multi aream panno uiridi, tam longo & lato quàm ipſa eſt, contegunt, &
eum clauis ferreis ita affigunt, ut hi facile rurſus extrahi poſſint, ille auferri:
qui cùm aureus propter ramenta quæ adhæſerunt, eſſe apparuerit, in pro­
prio lauatur uaſe: ramenta collecta in alueo: reliquæ res in uas deuolutæ
denuo in area.
Caput areæ A. Area B. Pannus C. Canaliculus D.
Vas areæ ſubiectum B. Vas in quo pannus lauatur F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index