Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
281 267
282 268
283 269
284 270
285 271
286 272
287 273
288 274
289 275
290 276
291 277
292 278
293 279
294 280
295 281
296 282
297 283
298 284
299 285
300 286
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
< >
page |< < (267) of 361 > >|
281267SECTIO DUODECIMA.
Exemplum 4.
§ 15. Fieri poteſt, ut altitudo ſuperficiei aqueæ ratione loci, pro quo
preſſio indaganda eſt, ſit negativa, veluti in ſiphonibus recurvis aquas ex vaſe
uno in aliud humilius poſitum ducentibus:
Tuncque preſſio fit duplici titulo
negativa, nempe = - a - b, denotante a altitudinem loci ſupra ſuperficiem
aquæ &
b altitudinem velocitati aquæ in illo loco debitam.
Iſta vero ſufficient, ut puto, ad recte intelligendam fluidorum moto-
rum ſtaticam:
Venio jam ad alia quædam phænomena, quorum ſolutio ab
iſtis, quas dedimus modo, regulis pendet.
§. 16. In Sectione tertia §. 25. mentionem feci cohæſionis aquæ per
tubos fluentis:
veras autem iſtius cohæſionis menſuras ubique definire res eſt,
quæ ſine iſta præmiſſa hydraulico-ſtatica expediri nequit:
neque enim altitudi-
nes conſideraſſe verticales ſupra orificium effluxus ſufficit, ut vulgo putatur, ſed
oportet etiam noſſe velocitates aquis convenientes, hæque cognoſcuntur ex
amplitudinibus.
Ut vero ſtatim appareat lex generalis in definienda vi cohæ-
ſionis ſeu conatu, quo fluida ad mutuam ſeparationem ſolicitantur, dico il-
lam vim cohæſionis æqualem eſſe vi, qua latera canalis introrſum premuntur,
quam definivimus §.
10. Propoſitio hæc alia demonſtratione egere mihi non
videtur;
prouti enim compreſſio aquæ, ſeu vis quâ ejus partes ad ſe invicem
comprimuntur, æqualis eſt ſuperincumbenti columnæ aqueæ ſtagnanti, ita
viciſſim conatus fluida ſeparandi æqualis cenſendus eſt appenſæ columnæ ver-
ticali aqueæ ſtagnanti, quæ cum aquis præterfluentibus in æquilibrio ſit.
Exem-
plorum loco eadem accipiemus, quibus ſupra pro indicandis aquarum preſſio-
nibus negativis uſi ſumus.
(I) In Figura ſeptuageſima quinta §. 12. explicata, ſi in tubulo D L N
altitudo D ſupra N talis ſit, ut aqua in eo ſtagnans cum aquis in D præterflu-
entibus in æquilibrio ſit, tanta debet eſſe vis cohæſionis in D, ne aqua ibi-
dem diſcerpatur, quantam habet pondus columnæ aqueæ ſimilis baſis &
alti-
tudinis verticalis D N.
Inde intelligitur quod dixi §. 25. Sect. 3. poſſe longi-
tudinem tubi ita augeri, ut tandem aquæ deſinant eſſe continuæ in tubo, quin
poti{us} in column{as} dividantur, idque fieri in tubis cylindricis cum infra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index