Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 355 > >|
1alia foramina, quæ intus non ſint illuminata, ſed tenebroſa, nigra quamuis
minimè ſint, apparere.
Idem præterea mihi ex anatome manifeſtè patuit,
cùm enim per ſectionem caſu quodam pupilla oculi, quem ſecabam, facta
fuiſſet aliquanto mior, illicò nigredine omni exuta, alba viſa eſt; quia ſci­
licet patuit lumini aditus, quod internam oculi opacitatem fugauit.
pro­
pterea in bobus, & capris, quia magna, & oblonga eſt, quæ multum lucis
admittat, aloa ſimiliter, non vt in nobis nigra conſpicitur.
6. Cur in clariſſima luce Solis pupilla omninò euaneſcit? ex dictis in præ­
cedenti problemate, huic quoque ſatisfieri poteſt.
cùm enim clariſſimo lumi­
ni obijcitur, fit, vt oculi interiora illuſtrentur; vnde fugatis tenebris, & om­
ni opacitate, etiam nigredo illa nulla ſit.
7. Poſſumus ne dum in oculos alterius intuemur, quanta ſit re vera, co­
gnoſcere?
exiſtimo certam ipſius quantitatem oculos noſtros omninò late­
re: videtur enim per refractionem, cùm ſit infra humorem aqueum aere
denſiorem, at quæ refractè videntur ex medio denſiore, ea maiora, quàm
ſint, apparere, demonſtrant Perſpectiui.
attamen cùm in luce ſatis tempe­
rata verſamur, ſi oculum directè, vt minor fiat refractio, ſpectemus, ipſam
non multò verò maiorem ſpectabimus.
8. Sed vnde nam illud mirum illi accidit, vt modo maior, modo minor
nullo fermè tempore interpoſito, euadat; & aliquando ad tantam magni­
tudinem exereſcat, vt totam forè maiorem Iridem occupet; vt ſi in ſecun­
da figura foramen B G I, vſque ad circulum L M N O, dilataretur?
Antiquio­
res, vt Galenus, cùm obſeruaſſent eam, multò maiorem eſſe noctu, quam
interdiù, id ſolummodo ratione noctis, & diei contingere, atque foramen il­
lud verè augeri, & minui exiſtimarunt.
ſuſpenſum tamen Galenum reddit,
nulla huius motus organa reperiri, qua propter ad ſpiritus animales confu­
git, eisque; huius augmenti, & decrementi cauſam attribuit: eiuſdem ſenten­
tiæ eſt 10. Baptiſta Porta, inter huius ætatis Perſpectiuos celebris.
Hiero­
nymus ab Aquapendente ab antiquioribus in eo diſſentit, quod cauſam hu­
ius referat non in ſpiritus, ſed in proprietatem quandam ipſius vueæ natu­
ralem.
Porrò cum ego ſententias horum mente verſarem opportunè acci­
dit, vt vel ipſo meridie cùm quodam in loco ſatis opaco colloquerer, atque
eo illius capitis ſitu, vt oculi illius in multa eſſent opacitate, cùm ecce tibi
pupillas illius, magna cum admiratione, adeò magnas conſpexi, vt totam
ferè maiorem Iridem adæquarent; illicò hominem in claram lucem, atque
Solem deduxi; atque ecce tibi repentè eædem pupillæ minimæ factæ ſunt.
eandem ſubinde experientiam ſexcenties obſeruaui, vnde duo notatu di­
gna innotuerunt.
Primum eſt: Maiores noſtros hallucinatos eſſe cùm nocte tantummodo
magnas, per diem verò paruas fieri pupillas opinati ſunt: Verum id ratio­
ne lucis, & tenebrarum quouis tempore accidere patuit.
vnde etiam in ob­
ſcuriſſima nocte admota oculis accenſa candella, minuantur; amota ſtatim
augeantur.
hinc accidit, pupillam hanc, Medicum quendam ætate noſtra
celebrem fefelliſſe, quì dum ægrotum quendam in cubiculo ſatis tenebroſo,
oculisque; laborantem curaret, animaduertit illius pupillas eſſe iuſto maio­
res, quapropter plurima illi medicamenta pro pupillarum reſtrictione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index