Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1opus eminens amplius quam parietes iam poſiti parte diametri
ſui nihilo minus dimidia: nihilo plus tertia bis.
Etuſque rotun
di
latitudo ex maximo iſtius quadrangulæ areæ diametro ca
piebat nihil minus dimidiam: nihil plus ſextam quinquies.
Plu
rimi quintam occuparunt ter: iterabantque rotunda quadratis: et
uiciſſim ſecundo quadrato alterum rotundum quibus dixi ratio
nibus ſuperimponentes ad quartam uſque aſtructionem: et ornabant
quæ hactenus recenſuimus.
non deerant per molem ipſam aſcenſus
commodiſſimi: et ſacellorum religiones: et præſurgentes a parie
te in præcelſum columnationes: et inter columnas ſtatuarum decus
et tituli aptis locis diſpoſiti et collocati.
Sed iam uenio ad titulos. Eorum fuit uſus et multiplex et ua
rius apud ueteres.
Non. n. ſepulchris ſolum: ſed et ſacris ædi
bus et priuatis etiam domibus habebantur: Inſcribebant inquit
Simacus / faſtigiis templi nomina deorum quibus dicaſſent: noſtri
ſacellis cui et quo eſſent annorum tempore dicata inſcribere aſſu
euerant.
Quod mihi uehementer placet. Et ne ſit hoc quidem
ab re / cum appuliſſet cizicum Crates philoſophus: atque paſſim
priuatorum ædibus inſcriptos uerſiculos hoſce inueniret.
Na
tus Iouis fortiſſimus uir Hercules hic habitabat: intret hanc
donum nihil mali: irriſit: ſuaſitque potius inſcriberent.
Hic
paupertas habitat.
Hanc. n. omne monſtri genus promptius et ua
lidius abacturam quam Herculem.
Sed tituli quidem erunt aut ſcrip
ti: quos epigrammata nuncupabant: aut notati ſignis et imagi
nibus.
Sepulchris Plato uerſus non plus quattuor ſcriberent
edicebat.
Atqui tu media mihi inquit ille / carmen pone co
lumna: Sed breue: quod currens uector ab urbe legat.
Et cer
te nimia prolixitas cum alibi tum maxime in his perquam odioſa
eſt.
Aut ſi tandem paulo prolixior eſt: omnino ſit elegans dictum:
habeatque in ſe quod animum moueat ad pietatem / miſericordi
am: ad gratiam: quod ue legiſſe non poeniteat / et mandaſſe me
moriæ / et pronuntiaſſe iuuet.
Laudatur illud Omeneæ. Si
penſare animas ſinerent crudelia fata: Penſarem pro te cara Ome
næa libens.
At nunc / quod ſupereſt / fugiam lucemque deoſque: Vt te

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index