Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
231
231 (498)
232
232 (499)
233
233 (500)
234
234 (501)
235
235 (502)
236
236 (503)
237
237 (504)
238
238 (505)
239
239 (506)
240
240
< >
page |< < (541) of 568 > >|
282541SYSTEMA SATURNIUM. tium circa ipſas, qua forma hîcconſpicitur, multo illuſtrius
appareret reliquo omni cælo;
quod cum apprime ſerenum
eſſet ac cerneretur nigerrimum, velut hiatu quodam inter-
ruptum videbatur, per quem in plagam magis lucidam eſſet
proſpectus.
Idem verò in hanc uſque diem nihil immutata
facie ſæpiùs atque eodem loco conſpexi;
adeo ut perpetuam
illic ſedem habere credibile ſit hoc quidquid eſt portenti;
cui
certè ſimile aliud nuſquam apud reliquas fixas potui animad-
vertere.
Nam cæteræ nebuloſæ olim exiſtimatæ, atque ipſa
via lactea, perſpicillo inſpectæ, nullas nebulas habere com-
periuntur, neque aliud eſſe quam plurium ſtellarum conge-
ries &
frequentia.
In Lunæ facie autem quàm multa, diligentiſſimis quibus-
que obſervatoribus præterita, tubis noſtris detegantur, non
referam;
quandoquidem ſchemate ad hoc deſcripto opus eſ-
ſet, eoque ampliſſimo.
Quem laborem hactenus non ſuſ-
cepimus, credimuſque exiturum in immenſum, ſi montium
omnium eminentias &
anfractus, qua multitudine nobis vi-
dentur, depingere conemur.
Itaque ad Saturni obſervatio-
nes pergo, de quibus ſciendum eſt, priores omnes, uſque
ad eam quam 19 Febr.
Anno 1656 annotavimus, tubo 12
pedum peractas eſſe, reliquas pedum 23.
Uterque autem
everſo ſitu viſibile referebant, ideoque ſchemata omnia, non
ut primùm deſcripta fuerant, hîc expreſſimus, ſed ſupera
inferis, dextra ſiniſtris permutavimus, ut vera pateret diſ-
poſitio.
Die igitur, ſecundum Calendarium Gregorianum, 25
11Circa Sa-
turnum ob-
ſervationes.
Martii, Anno 1655, circa horam 8 veſpertinam, Saturnum
conſpexi cum brachiis utrinque ſecundum rectam lineam ex-
22TAB, XLVII.
fig. 5.
tentis;
tribuſque fere ſcrupulis ab eo diſtantem occaſum
verſus ſtellulam quandam exiguam a, ſic ſitam, ut ſi per bra-
chium u@rumque recta duceretur, ea in illam incurreret, aut
certè pauxillo tantum inferior tranſiret.
Alteraque item
verſus orientem ſtellula b aderat, paulo longius à Saturno re-
mota, &
brachiorum lineâ multo inferior. Et hac quidem
prima vice ſuſpicatus ſum ſtellam a Saturnum comitari,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index