Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1hibuit; ſed omnia tamen irrita; cui ad mota luce, ſtatim ſunt imminutæ:
nec tamen æger conualuit.
erat ſcilicet apparentia, non veritas.
Secundum hoc modo patuit. Cęperam namque pariter de principali quæ­
ſtione ambigere circa ſententiam eorundem, num ſcilicet verè pupillæ mo­
dò dilatarentur, modò conſtringerentur; an potius aliqua ſit, quæ eos fe­
fellerit apparentia.
atque tandem poſt diuturnam obſeruationem, poſt plu­
rimorum
oculorum diſſectionem, tutò auſus ſum primò aſſerere, pupillas ve­
rè nec augeri, nec minui, ſed meram illam eſſe apparentiam, quod ſequen­
tibus rationibus comprobabam.
Primò, ſi verè tunc cum fermè maiorem totam Iridem occupant, relicta
tantummodo gracili in orbem armilla, dilatarentur, tunc neceſſariò con­
nexio vueæ cum aranea ſcinderetur, cùm tunc pupillæ gyrum D E F, illius
connexionis veſtigium tranſcendant; ac præterea tenuiſſimæ illæ fibræ, qui­
bus conſuitur, frangerentur, ſtatimque; iterum nemine auctore reſarcirentur.
quod nec ſine oculi detrimento, nec ſine ſenſu doloris aliquo fieri poſſe, quis
dicat?
quæ omnia nullo modo conſequuntur.
Secundò, nulla extant huius organa motus, quod plures Anatomicos,
atque Galenum ipſum dubios reddit.
Tertiò, Medici omnes volunt eos, qui anguſtiori ſunt pupilla, acie ocu­
lorum plus valere, quàm qui ſunt latiori; ſi ergò iſta eſſet vera conſtrictio,
& dilatatio, accideret nos eodem pęnè temporis momento, modò acutius,
modò hebetius videre: imò in temperata luce, vbi maior apparet, minus,
quam in clariſſima luce, & Sole, vbi minima apparet, videremus.
quibus
quotidiana refragatur experientia.
Quartò, plura obiecta compræhenderet oculus in opacitate, quàm in cla­
ritate, & Sole: omnia enim illa videmus, quæ intra pyramidem viſualem
continentur, quæ eò capacior, & latior eſt, quò pupilla maior eſt: habet
namque hæc pyramis verticem in centro oculi, & poſtea dilatatur ad dilata­
tionem foraminis vueæ, quod eſt pupilla.
verùm nos nunquam experimur
plura obiecta compræhendere in vmbra, quam in Sole.
Quintò, ſi illa dilatatio vera eſſet, pupilla non ſemper in homine videre­
tur nigra; magnitudo enim foraminis multum luminis intra oculum admit­
teret, quod opacitatem, & nigredinem illam omnem fugaret; hac enim de
cauſa in bobus, & capris alba cernitur.
quapropter certò certius, & luce
clarius, motum hunc non verum, ſed apparentem eſſe mihi, atque alijs per­
ſuadebam.
Verumenimuerò Græcorum illud adagium, ſecundæ cogitationes ſunt
ſapientiores, veriſſimum eſt, nam quinquennio poſtquam hæc de pupillæ di­
latatione conſcripſeram, cùm iterum opticam publicè aggrederer, oculi
fabricam, atque pupillæ motum iſtum attentius conſiderans, conatus ſum ob
ſequentes rationes prædictis euidentiores mutare ſententiam, atque aſſerere
verè pupillam augeri, ac minui, eò quod vuea ipſa in luce verè conſtringa­
tur, in opacitate verò, ac tenebris magno naturæ miraculo dilatetur.
Prima ratio, cùm pupilla minuitur, eam perpetuò vueę colores conſequun­
tur
, eamque; circundant, ſiue cum ipſa conſtringuntur; quod minimè fieret,
niſi vuea ipſa conſtringeretur, ſicque, foramen illud imminueret.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index