Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1decima minuta, ſeu momenta primo æqualia, quot
ſunt particulæ ſpatij memoratæ.
Reducamus itaque
huiuſcemodi decima minuta in prima, in horas, in dies,
in annos; procreabuntur certè anni Iuliani, ſeu quales
nobis vſui ſunt 5322381, cum vno ferè anno prætereà.
Igitur hic erit numerus annorum, quo demùm exacto
lapis ex laqueari ad tabulatum petueniet.
Heinc, ſi
inter varianteis Chronologorum opiniones, ſuppona­
mus Mundum fuiſſe conditumà ſex mille annis; vides,
vt ſi lapis ab initio Mundi occœpiſſet cadere, non­
dum cecidiſſet temporibus noſtris vna ſeptima parte
digiti; vtque oporteret ad perficiendum motum durare ad­
hûc Mundum pluſquam octingenteis, octogies, & ſepties,
quàm durauerit hactenus.
Quęſo te ergo cuius ſit pretij
huiuſmodi motus, quo intra ſex annorum millia percurri
non poſſit pars ſeptima digiti, reſpectu accelerationis,
qua vno horæ ſecundo percurruntur digiti centum
quadraginta quatuor?
Quid verò, ſi acciperemus
pro momento primo non momentum horæ decimum,
ſed centeſimum, ſed milleſimum; quàm multæ myria­
des durationum Mundi neceſſariæ forent, ptinſquàm
illo motu digitus vnus peruaderetur?
Sed ne eò vſque
rem deducam, quæſo teſolùm, tametſi is motus con­
cedatur & naturalis, & à principio intrinſeco; cùm in­
ſenſibilis tamen ſit non modò intra vnum minutum
ſecundum, ſed etiam intra centum annos, quibus totis
apparere non poſſit centeſima parte digiti promotior:
quæſo te, inquam, an-non caſus lapidis valeat potiùs
denominari ab acceleratione violentus, quàm ab illo
naturalis; cùm quicquid ſenſibile habet, ab acceleratio.
ne obtineat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index