Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 403 > >|
1bit vltra A C, & minùs, quàm per duplum
AC.
Idem dico de iactu lapidis, quia primò
defertur per circuli circumferentiam quaſi
148[Figure 148]
æquidiſtantem AC: impetus non poteſt age­
re vltra duplum ſui roboris, ideò fertur per
circumferentiam æqualem priori, hæc autem
ſubtendit ſimum minorem A C, igitur non
poterit transferri vltra C, per tantum ſpa­
tium, quantum eſt A C, quod demonſtran­
dum.
Si igitur AD, ſit multò maior AC, erit
punctus E, ſaltus, quaſi diſtans duplo CA,
à puncto A: cum verò AD, fuerit minor AC,
erit E, punctus diſtans ab A, puncto minùs
duplo AC, imò minùs, quam per DA, &
AC, iunctas, & magis, quàm per DC, li­
neam.
Quæſitum ſimiliter eſt, cur aſcenden­

tibus nobis adeò crura fatigentur, & homo
frequentius anhelet?
Diſcrimen autem aſ­
cenſus, & plani haud lene eſt, imò in 500.
paſſibus plus homo aſcendendo affligitur,
quàm in plani 4000. Cauſa laboris in aſcen­
dendo per acliuia triplex eſt, prima quidem
communis omni motui, quoniam muſculi, &
membra omnia mouentur.
Secunda, quæ aſ­
cendentibus per ſcalas etiam conuenit, eſt
quia cogitur eleuare corpus tanta altitudine,
quantus eſt gradus: corpus autem graue, gra­
uis, autem eleuatio laborioſa.
In plano verò
aliquantiſper etiam eleuatur corpus, ſed adeò
parùm, vt vix ſentiatur.
Ideò gradus ſcala­
rum quò altiores, eò aſcenſus magis fatigat.
Tertia cauſa, propria eſt ſitui accliui. Homo
enim cùm non rectè quieſcat, niſi planis pe­
dibus, & accliui ſuperficies non æquidiſtet
centro terræ, cogitur, & dum aſcendit, & dum
ſtat, nixu magno ſe continere, quoniam pe­
dum plantæ non quieſcent: cogitur igitur
homo è tribus vnum facere, vel ſoli pedum
anteriori parti inſiſtere, vel anterius totum
inclinare corpus, aut maxima diſtentione
muſculorum, quod laborioſiſſimum eſt ſe
continere.
Ob id maximum cenſetur roboris

experimentum, erecto corpore, & planis aſ­
cendere pedibus per accliuia.
Manifeſtum
eſt autem, quòd quantò magis accliue, eò
difficilius longè, nec æquali ſeruata propor­
tione.
Hæc igitur talia circa artes mira con­
ſtant ſubtilitate, ſed artium nulla in ſubtili­
tate ioculariæ, multò minùs magis conferri
poteſt.
Quamobrem, vt de mirabilium cauſis
agam, iam tempus eſt.
Hirundines
hyeme vbi
latent.
Ratio ſal­
tuum.
Cur homo
æſcendendo
adeò fatige­
tur.
Roboris ma­
ximum expe­
rimentum.
149[Figure 149]
LIBER DECIMVSOCTAVVS,
De Mirabilibus, & modo repræſentandi
res varias præter fidem.
MEMINI enim, cùm Carolus V.

Cæſar feliciſſimus, Mediola­
num veniſſet, Principe Fran­
ciſco Sfortia, eius nominis ſe­
cundo, Hiſpanum fuiſſe in co­
mitatu Cæſaris, nomine Damautum, vel
Dalmagum, qui adeò mira faceret, perſtrin­
gerétque tam aptè oculos videntium, vt qui
Philoſophiæ expertes eſſent, ipſum pro ma­
go haberent.
Nec talem, vt intellexi noſtra
ſecula, aut antiquiora multò viderunt: nam
inaudita, & incredibilia faciebat.
Nuper ag­
nouit Franciſcum Somam Neapolitanum
nobilem adoleſcentem, quem conſtat vix vi­
geſimum ſecundum annum attingere, qui
præter Muſicæ artis ſingularem peritiam,
adeò vt etiam in cheli pulſanda parem non
habeat, multarum præſtigiarum ac ſupra fi­
dem gnarus eſt.
Atque inter cæteras, quam
ego ſæpiùs vidi, aliique amici noſtri, cuiuſ­
que naturalem rationem nunquam excogi­
tare potui, hanc faciebat.
Spargebat chartas
in menſa, ſic tamen vt cumulus non diſſolue­
retur, iubebátque vnam nos excipere atque
abſcondere, inde accepto cumulo miſcebat
illas, diuinabátque, quænam eſſet: ſed hoc
forſan agilitati manuum tribui potuerat:
verùm, quòd ſequitur, nequaquàm: nam de­
nuò charta cumulo inſerta, eóque depoſito
iubebat alium atque alium chartam excipe­
re: primum qui extraxerat, eandem ſemper
extraxiſſe cognouimus, quaſi vel nos ad id
cogeret, vt eandem caperemus, aut faciem
rei immutaret.
Cúmque virum ſolertem ac
Epicureum ſpectaculo adhibuiſſem, faſſus eſt
is, ſe non aſſequi modum quo id fieri poſſet:
quanquam non propter id exiſtimaret, con­
fiteri oportet aliquam eſſe vim in his infe­
rioribus, præter eam quam cernimus à natura
rebus inditam.
Itaque hic noſtram omnem di­
ligentiam fallebat, & ſolertiam ſuperauit.
Ob­
murmurabat autem quædam perpetuò dum
hæc ageret quaſi ſupputaret: cùm tamen
certum eſſet, id nulla numerorum ratione
conſtare.
Quin cùm ſociùs ille noſter, char­
tam quam detraxerat antequàm libro ſup­
poneret, inſpexiſſet, inquit Soma, Confudiſti
omnia, ordinemque meum perueniſti: ſed ta­
men charta eadem eſt, quàm prius detraxe­
ras, ſcilicet bini flores, atque ita eſſe depre­
hendimus.
Et quanquam quædam mihi ma­
gis mira oſtenderit, indicia tamen erant eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index