Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
orificio, ibi enim aer incluſus in cucurbitula tantum­
modò
veſicam tangit, & durities vitreæ cucurbitulæ
veluti fornex impedit ne aqua, vel hydrargyrum am­
biens ſubiectam veſicæ particulam comprimat con­
tundatque.
Cap. 6. non
dari attracti­
onem.
Idipſum hoc alio opportuniori experimento com­
probari poteſt: in fiſtula vitrea vtrinque aperta aere
plena infernè aptata digiti pulpa orificium eius om­
ninò claudatur, poſtea manus cum ei annexa, & in­
cumbente fiſtula immergatur intra aquam, vel hydrar­
gyrum, itaut ſupremum fiſtulæ orificium extet ſu­
pra mercurij, aut aquæ libellam; tunc caro pulpæ di­
giti inflatur tumoremque inſinuat rubicundum intrą
fiſtulam, percipitur que ſenſus quidam ſuctionis, &
hic conſtat non adeſſe vim vllam attractiuam, cùm̨
aer intra fiſtulam ſupernè recluſam nullam attractionem
faciat, & proindè concedendum eſt, à pondere am­
bientis aquæ, vel mercurij, comprimi manum, atque
digitum, & ſic ſanguinem exprimi inſinuarique in illa
parte digiti, quæ non ſtringitur, nec comprimitur
à pondere ambientis fluidi.
Idem obſeruabitur, ſi homo ad inſignem profunditatem
aquæ demerſus fiſtulam làbijs comprehenſam, & ſu­
premo aeri communicantem ſecum deferat, vel orifi­
cium fiſtulæ cuti manus, aut brachij applicet; is cer­
tè videbit linguam, vel cutim intra fiſtulam parum­
per inſinuari, & ſenſum ſuctionis patietur, ad inſtar
eius qui in cucurbitulis fieri ſolet.
Idipſum experieris ſi ingentem cucurbitulàm ab-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index