Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1bit vltra A C, & minùs, quàm per duplum
AC
.
Idem dico de iactu lapidis, quia primò
defertur
per circuli circumferentiam quaſi
148[Figure 148]
æquidiſtantem
AC: impetus non poteſt age­
re
vltra duplum ſui roboris, ideò fertur per
circumferentiam
æqualem priori, hæc autem
ſubtendit
ſimum minorem A C, igitur non
poterit
transferri vltra C, per tantum ſpa­
tium
, quantum eſt A C, quod demonſtran­
dum
.
Si igitur AD, ſit multò maior AC, erit
punctus
E, ſaltus, quaſi diſtans duplo CA,
à
puncto A: cum verò AD, fuerit minor AC,
erit
E, punctus diſtans ab A, puncto minùs
duplo
AC, imò minùs, quam per DA, &
AC
, iunctas, & magis, quàm per DC, li­
neam
.
Quæſitum ſimiliter eſt, cur aſcenden­

tibus
nobis adeò crura fatigentur, & homo
frequentius
anhelet?
Diſcrimen autem aſ­
cenſus
, & plani haud lene eſt, imò in 500.
paſſibus
plus homo aſcendendo affligitur,
quàm
in plani 4000. Cauſa laboris in aſcen­
dendo
per acliuia triplex eſt, prima quidem
communis
omni motui, quoniam muſculi, &
membra
omnia mouentur.
Secunda, quæ aſ­
cendentibus
per ſcalas etiam conuenit, eſt
quia
cogitur eleuare corpus tanta altitudine,
quantus
eſt gradus: corpus autem graue, gra­
uis
, autem eleuatio laborioſa.
In plano verò
aliquantiſper
etiam eleuatur corpus, ſed adeò
parùm
, vt vix ſentiatur.
Ideò gradus ſcala­
rum
quò altiores, aſcenſus magis fatigat.
Tertia cauſa, propria eſt ſitui accliui. Homo
enim
cùm non rectè quieſcat, niſi planis pe­
dibus
, & accliui ſuperficies non æquidiſtet
centro
terræ, cogitur, & dum aſcendit, & dum
ſtat
, nixu magno ſe continere, quoniam pe­
dum
plantæ non quieſcent: cogitur igitur
homo
è tribus vnum facere, vel ſoli pedum
anteriori
parti inſiſtere, vel anterius totum
inclinare
corpus, aut maxima diſtentione
muſculorum
, quod laborioſiſſimum eſt ſe
continere
.
Ob id maximum cenſetur roboris

experimentum
, erecto corpore, & planis aſ­
cendere
pedibus per accliuia.
Manifeſtum
eſt
autem, quòd quantò magis accliue,
difficilius
longè, nec æquali ſeruata propor­
tione
.
Hæc igitur talia circa artes mira con­
ſtant
ſubtilitate, ſed artium nulla in ſubtili­
tate
ioculariæ, multò minùs magis conferri
poteſt
.
Quamobrem, vt de mirabilium cauſis
agam
, iam tempus eſt.
Cur homo
æſcendendo

adeò
fatige­
tur
.
149[Figure 149]
LIBER DECIMVSOCTAVVS,
MEMINI enim, cùm Carolus V.

Cæſar
feliciſſimus, Mediola­
num
veniſſet, Principe Fran­
ciſco
Sfortia, eius nominis ſe­
cundo
, Hiſpanum fuiſſe in co­
mitatu
Cæſaris, nomine Damautum, vel
Dalmagum
, qui adeò mira faceret, perſtrin­
gerétque
tam aptè oculos videntium, vt qui
Philoſophiæ
expertes eſſent, ipſum pro ma­
go
haberent.
Nec talem, vt intellexi noſtra
ſecula
, aut antiquiora multò viderunt: nam
inaudita
, & incredibilia faciebat.
Nuper ag­
nouit
Franciſcum Somam Neapolitanum
nobilem
adoleſcentem, quem conſtat vix vi­
geſimum
ſecundum annum attingere, qui
præter
Muſicæ artis ſingularem peritiam,
adeò
vt etiam in cheli pulſanda parem non
habeat
, multarum præſtigiarum ac ſupra fi­
dem
gnarus eſt.
Atque inter cæteras, quam
ego
ſæpiùs vidi, aliique amici noſtri, cuiuſ­
que
naturalem rationem nunquam excogi­
tare
potui, hanc faciebat.
Spargebat chartas
in
menſa, ſic tamen vt cumulus non diſſolue­
retur
, iubebátque vnam nos excipere atque
abſcondere
, inde accepto cumulo miſcebat
illas
, diuinabátque, quænam eſſet: ſed hoc
forſan
agilitati manuum tribui potuerat:
verùm
, quòd ſequitur, nequaquàm: nam de­
nuò
charta cumulo inſerta, eóque depoſito
iubebat
alium atque alium chartam excipe­
re
: primum qui extraxerat, eandem ſemper
extraxiſſe
cognouimus, quaſi vel nos ad id
cogeret
, vt eandem caperemus, aut faciem
rei
immutaret.
Cúmque virum ſolertem ac
Epicureum
ſpectaculo adhibuiſſem, faſſus eſt
is
, ſe non aſſequi modum quo id fieri poſſet:
quanquam
non propter id exiſtimaret, con­
fiteri
oportet aliquam eſſe vim in his infe­
rioribus
, præter eam quam cernimus à natura
rebus
inditam.
Itaque hic noſtram omnem di­
ligentiam
fallebat, & ſolertiam ſuperauit.
Ob­
murmurabat
autem quædam perpetuò dum
hæc
ageret quaſi ſupputaret: cùm tamen
certum
eſſet, id nulla numerorum ratione
conſtare
.
Quin cùm ſociùs ille noſter, char­
tam
quam detraxerat antequàm libro ſup­
poneret
, inſpexiſſet, inquit Soma, Confudiſti
omnia
, ordinemque meum perueniſti: ſed ta­
men
charta eadem eſt, quàm prius detraxe­
ras
, ſcilicet bini flores, atque ita eſſe depre­
hendimus
.
Et quanquam quædam mihi ma­
gis
mira oſtenderit, indicia tamen erant eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index