Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 303 > >|
1
Secundò verò idipſum confirmat ex eo, nam delati cor­
poris magnitudo diuerſimodè ſecundum diuerſas ſui partes
ſe habet ad circulos à quibus mouetur; Quandoquidem ſe­
cundum partes à centro vorticis remotiores, velocius mo­
uetur à circulis maioribus, quàm ſecundum partes vicinio­
res à circulis minoribus.
Ex quo fit, vt magnitudo ipſa non
æqualiter ſuperetur, ac ſecundum ſe totam deferri poſsit ad
motum circuli maioris, proindeque vel extra, vel intra illum
eam tranſmitti debere: ſed nequit extra, cum adhuc cele­
rior ibi fiat latio cui non poſſet correſpondere ſecundum
omnes ſuas partes; ergo reſtat, vt ab ipſa exuperantia cir­
culi maioris in extimam eius partem incidentis, magnitu­
do ipſa tranſmittatur intra, nempe ad interiores circulos, &
ſic deinceps ad alios interiores vſque ad centrum illis
commune in quo tandem omnia congregantur, atque
quieſcunt.
Quod ſanè non ita concipiendum eſt, vt ipſis portionibus
circuli, quibus agitata magnitudo conuoluitur, circulum
abſoluentibus, ac perfectum motum circularem complen­
tibus, diuerſum ea curſum teneat, ac aliter quàm aqua ipſa
deferens moueatur.
Siquidem tàm aqua, quàm corpus in
ea latum, ac ſupernatans, cum primò circularem motum in­
choauerit ob cauſam prædictam, circumferentias quas de­
ſcribere cæperat, in ſpiras commutat, & à perfecto motu
circulari ſenſim degenerat.
Eodem enim eſt vtriuſque ra­
tio, vt partes exteriores in gyrum ductæ, tanquam à centro
remotiores, velociùs ferantur, præualeantque interioribus,
quas propterea cum ſecum rapere nequeant pari paſſu per
lineas æquales, nec ab eis diſiungi permittantur, ſe illis ag­
glomerando interius magis, circumiendo contorqueant,
quouſque ſimul in centrum perueniant.
Quod eſt per ſpi­
ras tam aquam, quàm corpus in ea latum deferri, vt ſenſu
manifeſtiſsimè conſtat, ac perſpicuè videre eſt in magnis
vorticibus fluminum, quæ rapidè fluunt, amplosque non ha­
bent ſinus.
Nam incidens aqua in ſinus ipſos, anguſtos,
turbinatim quidem ac per ſpiras, non autem per abſolutos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index