Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1pus mobile ducit, aſcendit enim vſque ad primum per ſe mo­
tum, quod est cælum primum animatum tamen.
Demon­
stratio octaui, primum motum per ſe in partem per ſe mo­
tam, & in partem per ſe mouentem in actu diſſoluit, qua viæ
in primum mouens immobile aſcendit; illud eſt prima intelli­
gentia, quæ ita mouet, vt nullo modo moueatur nec per ſe, nec
per accidens, nec primo, nec ſecundo, nec propriè, nec impro­
priè, nec etiam ad motum totius, nec alia motus ſpecie.
Quod ſi dixeris demonſtrationem in ſeptimo cœpiam in octa­
uo fuiſſe abſolutam, fortaſſe non errabis, eius cauſam videas
apud Auerroem octauo Phyſicorum commentatione vigeſi­
maoctaua, vigeſimaſeptima, trigeſimatertia, quadrageſimæ
quinta, & quarto cæli commentatione vigeſimaquinta.
Contra eſt Aristoteles, qui octauo Phyſicorum particulæ
trigeſimaquarta in calce ait.
Si ergo quicquid mouetur ab al
tero mouetur, quod autem primum mouet, mouetur, sed non
ab altero: ergo neceſſe est, vt ipſum à ſe ipſo moueatur.
Non
ducit itaque Aristotelis demonstratio in primum motorem
omnino immotum, sed in primum motorem immotum ab alio,
qui tamen à ſe mouetur.
Reſpondeo. Ariſtoteles de cælesti corpore eo loco agit,
quod eſt primum mobile, vt arridet Simplicio, & Auerroi,
quod mobile primum per ſe & primo mouetur, id eſt per prin
cipium intrinſecum, non autem per principium extrinſecum,
quia quicquid mouetur ab aliquo mouetur, & non à ſe: cælum
mouetur, ergo ab aliquo, & non à ſe, & non ab alio mouente
corpore, & tamen mouetur: ergo ab intrinſeco principio, quod
non est corpus: non enim hoc, quod primum mobile diximus,
eſſet primum, ſi aliud mouens eo prius in natura daretur id
principium intrinſecum à quo primum mobile circumfertur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index