Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
271 49
272 50
273 51
274 52
275 53
276 54
277 55
278 56
279 57
280 58
281 59
282 60
283 61
284 62
285 63
286 64
287 65
288 66
289 67
290 68
< >
page |< < (61) of 760 > >|
28361LIBER II. intereſſe uidetur, ſic ethominibus idem accidere aiunt. Hoc,
ut dictum prius eſt, concinnè quidem, muſiceq́;
dicunt, im-
poßibile eſt autem ita ſeſe habere.
Non enim ſolum hoc eſt
abſurdum, nihil inquam nos audire, quod quidem ſoluere
aggredientes dictã cauſam afferunt, ſed etiã illud ſine ſenſu
nihil omnino pati:
exuperantes enim ſoni, & inanimatorũ
corporũ moles offendunt.
Tonitrui nanq; ſonus, lapides, &
robustißima corporaſcindit.
Quod ſi tot feruntur corpo-
ra, atq;
ad eam magnitudinem, quæ fertur, multiplicem ſo-
nitus magnitudinẽ tranſit, huc profectò perueniat ipſe ſo-
nus, ac ipſius uiolẽtiæ magnæ ſint admodũ uires neceſſe eſt.
Sed non ſine ratione, neq; nos audimus, neq; corpora pati
quicquam uiolentum uidentur, propterea quod nullũ ſtel-
læ motione ſonum efficiunt:
atq; ſimulistorum cauſa patet,
&
testis eſt hiſce quæ à nobis ſunt dicta, ueraq́; eſſe decla-
rat.
Id enim quod dubitatum eſt, Pythagoricosúe compulit
hanc ſententiam ferre, ſtellarum, inquam, latione concentũ
fieri, indicium efficitur nobis.
Quæ nanq; per ſe feruntur,
ea ſonitum ictumúe faciunt:
quæ uerò in eo quod fertur in-
fixa ſunt aut inſunt, ut in nauigio partes, ea ſonum elicere
nequeunt, neque ipſum nauigium ſi in fluuio feratur.
Et ta-
men eadem dicere licebit abſurdum eſſe, ſi tantæ nauis ma-
lus motione, puppisúe, aut ipſum nauigium, uehementẽ nõ
faciat ſonum.
Quod uerò fertur, in eo quod non fertur, id
facit ſonũ:
ſi quod eſt in eo quod fertur, ictumúe nõ facit, id
efficere ſonum impoßibile eſt.
Quare dicendum eſt hîc, ſi
ſtellarũ corpora per aërem fuſum per uniuerſum, aut ignẽ
(ut omnes aiunt) ferantur, neceſſariò uehementẽ fieri ſonũ,
atq;
huc peruenire, et hæc offendere corpora. Sed cũ fieri
uideatur, neque animantis motu, neque uiolento ullam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index