Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
281 244
282 245
283 246
284 247
285 248
286 249
287 250
288 251
289 252
290 253
291 254
292 255
293 256
294 257
295 258
296 259
297 260
298 261
299 262
300 263
301 264
302 265
303 266
304 267
305 268
306 269
307 270
308 271
309 272
310 273
< >
page |< < (246) of 525 > >|
283246Comment. in 2. Cap. Sphæræ Poſt hæc Gradũ quemuis iterum in 60. particulas æquales diſtribuerũt, quas
Minuta dixerunt, &
Minutum in 60. Secunda. Secundũ in 60. Tertia, & ſic de-
inceps in infinitum progrediendo, quãuis raro admodum ad Decima Aſtrono
mi perueniant, &
multo rarius ea trãſcendant: Atq; in has minutiſſimas par-
ticulas Zodiacum diuiſerunt, ut ſummam præciſionem in loco, &
motu Solis,
11Aſtronomi
cur diuiſio-
ne ſexage-
naria utan-
tur.
aliorumq́;
Planetarum conſequerentur. Maluerunt autem hoc peragere ſe-
xagenaria diuiſione, quàm alia, quòd tamen illis licuiſſet;
tum quia numerus
ſenarius inter omnes numeros perfectos, qui nimirum conſtituuntur ex om-
nibus ſuis partibus aliquotis, eſt primus, habetq́;
quandam cum ſexagenario
numero affinitatem, cum ipſum decies metiatur;
tum quia ſexagenarius nume
rus ad hanc ſectionem commodior uiſus eſt, &
aptior. Habet enim partem di-
midiatam, tertiam, quartam, quintã, ac ſextam, quibus partibus antiquicon-
tenti erant, vt uitarent moleſtiam, &
faſtidium in min oribus partibus. Conti-
net quidem idem numerus alias etiam partes, nempe decimam, duodecimam,
decimamquintam, uigeſimam, &
denique trigeſimam, ſed harum rationem
non habebant antiqui Mathematici.
Potest & alia ratio afferri, cur totus Zodiacus in 360. grad. ſectus ſit.
Quoniam enim ab una coniunctione Lunæ cum Sole ad aliam, hoc eſt, ab
vno Nouilunio ad aliud, intercedunt dies ferme 30.
nempe ſpacium unius
menſis, placuit Aſtronomis quodlibet ſignum commune in 30.
partes diſtri-
buere, quæ gradus dicuntur à greſſu luminarium:
Vel etiam quia Sol 30. fe-
re dies conſumit, ut integrum ſignum commune percurrat, ſingulis nimirum
diebus ſingulos gradus propemodum conficiendo:
Vnde merito tantum ſpa-
cium uni gradui conceſſum fuit, quantum Sol mundi lampas fulgentiſſima
in die naturaliter fere progreditur.
Hac enim ratione, ſicut integro anno to-
tus Zodiacus, &
ſingulis menſibus ſigna ſingula, ita quoque ſingulis diebus
quaſi ſinguli gradus in Zodiaco reſpondebunt.
Qua ex re factum eſt, ut to-
tus Zodiacus complectatur gradus.
360. ſignum autem phyſicum gradus 60.
Ne igitur diuiſionis variatio confuſionem gigneret, diuiſus eſt rurfus gradus
in 60.
Minuta, Minutum in 60. Secunda, & c. Hæ igitur ſunt potiſſimum ratio-
nes, quæ impulerunt Aſtronomos, ut hac diuiſione ſexagenaria vterentur in
diuiſione Zodiaci.
Ptolemae vs videtur primus
22Ptolemæus
primus di-
uiſit circu-
lũ in 360.
partes.
33
## Partes aliquotæ \\ numeri 360 # ## Partes aliquotæ \\ numeri 60
1 # 360 # 1 # 60
2 # 180 # 2 # 30
3 # 120 # 3 # 20
4 # 90 # 4 # 15
5 # 72 # 5 # 12
6 # 60 # 6 # 20
8 # 45
9 # 40
10 # 36
12 # 30
15 # 24
18 # 20
fuiſſe, qui circulum in 360.
gradus
partitus ſit.
Nam ante illum Erato-
ſthenes, &
Hipparchus videntur eun-
dem diuiſiſſe in partes 83.
De qua re
lege cap.
10. & 11. li. 1. Almageſti Pto
lemęi.
Potiſſima tamen ratio huiuſce
diuiſionis uidetur eſſe, quòd uterque
numerus 360.
& 60. habeat plurimas
partes aliquotas.
Prior enim habet
omnes has.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 12.
15. 18. 20. 24. 30. 36. 40. 45. 60. 72.
90.
120. 180. Poſterior autem om-
nes has 1.
2. 3. 4. 5. 6. 10. 12. 15. 20. 30.
Quibus ſi adiungantur ipſi numeri
360.
& 60. diſponanturque ita, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index