Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 491 > >|
1tiæ AD, quæ vlteriùs producta ſine reflexione ſit, vt DE; certè deter­
minatio, ſeu motus eſt vt DE, vt patet:
iam reflectatur in D à plano
BF;
noua determinatio per DG eſt ad priorem, vt DT æqualis HE ad
DE;
igitur determinatio mixta per DH eſt vt DH, ſed DH eſt æqua­
lis DE;
igitur determinatio mixta eſt æqualis priori; igitur nihil im­
petus eſt fruſtrà;
igitur nihil illius deſtruitur, quod erat demonſtrandum:
Idem demonſtrari poteſt in quacunque lineâ; in perpendiculo verò
GD;
cùm noua per DG ſit dupla prioris per D δ, id eſt, vt DY æqua­
lis GD, ad DA; certè mixta erit DG æqualis DA.
Theorema 46.
Hinc omnes lineæ reflexæ per ſe ſunt æquales, quia ſunt ſemidiametri eiuſ­
dem circuli;
dico per ſe; nam per accidens ſecùs accidit; hinc malè di­
citur reflexam perpendicularem eſſe omnium reflexarum breuiſſimam
per ſe; quod licèt ita eſſe videatur, illud reuerâ eſt per accidens.
Obiiceret fortè aliquis pilam reflexam nunquam ad eam aſcendere ſubli­
mitatem
ex qua priùs demiſſa fuerat.
Reſp. hoc veriſſimum eſſe ſed per acci­
dens hoc ita fieri certum eſt propter diuiſionem, attritum, compreſſio­
nem, ceſſionemque partium;
vnde pila eò altiùs aſcendit, quò durior, &
leuigatior eſt illa materia, ex qua conſtat, planumque ipſum leuigatius,
durius & ad libellam acuratius ita compoſitum, vt ſit omninò horizonti
parallelum:
adde quod planum debet eſſe prorſus immobile; ſi enim mo­
bile ſit, multus impetus deſtruitur.
Theorema 47.
Hinc licèt non poſſit eſſe motus mixtus ex duplici impetu ad diuerſas lineas
determinato, niſi aliquid impetus destruatur, vt constat ex dictis;
poteſt ta­
men eſſe linea motus quaſi mixta ex duabus cum eodem ſcilicet impetu licèt
nihil impetus destruatur; eſt enim maximum diſcrimen vtriuſque, vt
patet.
Theorema 48.
Ideo perpendicularis reflexa eſt reflexarum minima, non quidem per ſe,
ſed per accidens;
quia cum perpendicularis maximum ictum infligat, fit
maior compreſſio partium, attritus, diuiſio; ex quibus neceſſariò ſequi­
tur plùs impetus deſtrui.
Theorema 49.
Motus reflexus non eſt mixtus ex motu plani pellentis & alio; quia reue­
rà planum nullum imprimit impetum, quod etiam ex dictis neceſſariò
ſequitur;
ſed eſt veluti occaſio, ex qua reſultat noua determinatio mix­
ta, ratione ſcilicet impedimenti, eo modo, quo diximus; ſi enim pla­
num ipſum nouum impetum imprimeret mobili, non eſſet pura reflexio.

de qua modo agimus, ſed alia, de qua infrà.
Theorema 50.
Non datur quies vlla in puncto reflexionis; appello puram reflexionem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index