Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 303 > >|
1circulos cogitur circumuolui. Id quod nec Ariſtoteles ne
gauit, aut tantus vir potuit ignorare; nec alienum eſt à tra­
dita eius doctrina, vt Baldus contendit, quaſi Philoſophus
dixiſſet, aquam in vorticibus circumferri per circulos perfe­
ctos, actaque diſtinctos, & corpus in ea latum ab vno in alium
circulum pertranſire; hoc eſt ab exterioribus in interiores
appropinquando ſe magis ad centrum.
Quod proculdubio
falſum eſſet, cum ſenſu, vt diximus conſtet, aquam non mo­
ueri per circulos, ſed per ſpiras: ac minimè conſentaneum
ſit rationi, corpus delatum, diuerſum à deferente iter tenere.
Præsertim cum latio corporis ſupernatantis in aqua, ſit ve­
ctio, & non impulſio.
Ad faciliorem tamen captum eorum, quæ de mente
Ariſtotelis à nobis relata ſunt, ſit aqua primò rectà decur­
rens AB, quæ incidat in curuam ripam BC, vnde repul­
ſa vergere cogatur in gyrum deſcribendo quaſi portionem
83[Figure 83]
quandam circuli iuxta figuram eiuſdem ripæ, cui aquæ mo­
les neceſsariò adaptatur, vt BCD.
Sitque corpus latum in
aqua vbi E.
Dicimus ergo quod aqua ceptum iter, ſeu mo­
tum circularem ſecundans nequit circulum abſolutum per­
ficere, quem punctis BCDF hic expreſſimus, eodemque
circulo iniectam, ac ſupernatantem magnitudinem E ſecum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index