Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Secunda, ex hac experientia; fac vt aliquis alterum ſibi oculum manum
illi applicans tegat: & illicò ſine vlla lucis mutatione videbis alterius ocu­
li pupillam modicùm, ſed tamen ſenſibiliter ſatis dilatari.
Tertia, animalia quædam, vt Catus, quando pupillam ſuam hanc dila­
tant, eam in orbem dilatant: quando verò conſtringunt, eam in oualem, ac
tandem rimulam quandam conſtringunt: idque; in eadem opacitate, quæ ar­
gumento ſunt vueam ipſam moueri.
Quarta, eſt quidam oculorum morbus, quo æger abſque magno dolore lu­
cem nequit aſpicere: ergò ſignum lucem aliquid intra oculum mouere poſ­
ſe, ex quo motu æger doleat; huiuſmodi ægrotum quendam ego aliquando
magna admiratione inuiſi.
hæc adeò miranda in nobis ſummus naturæ opi­
fex perpetuò operatur.
Reliquum eſt, vt ſuperioribus rationibus, quibus me diù deceptum fuiſſe
exiſtimo, ſatisfaciam.
Ad primam igitur reſpondeo, etiamſi vuea verè dilatetur, non indè ne­
ceſſariò ſequi connexionem illam ſcindi debere: poſſunt enim tenuiſſimæ il­
læ fibræ intendi, ac remitti: ſicque; motui vueæ obtemperare.
Ad ſecundam, cauſam efficientem huius dilatationis eſſe ſpiritus; non
partem quampiam, aut organum materiale.
Ad tertiam negandum eſt illud Medicorum placitum.
Ad quartam concedenda eſt tota, ſed tamen addendum eſt, nos non ad­
uertere modò plura obiecta, modò pauciora videre, quia valde difficile eſt
id obſeruare, porrò fateor difficile eſſe huic rationi ſatisfacere, quia non,
omninò conſtat, qua ratione, & quo loco oculi fiat viſio.
Ad quintam dicendum eſt, nunquam foramen illud pupillæ ad tantam ma­
gnitudinem euadere, vt ſatis lucis admittat ad oculi internam opacitatem
fugandam.
Præterea, quando dilatatur eſt in loco ſatis opaco, vnde fit, vt
opacitas ambientis aeris minimè expellat oculi opacitatem; quin potius
eam iuuet neceſſe eſt.
9. Cur altero oculorum tecto, alterius pupilla aliquantulum dilatatur?
R. ſciendum miram eſſe oculorum ſocietatem, quò vnus intuetur, alter eò
etiam conſpirat: quorſum alter conuertitur, eorſum & alter: anima enim
vtitur duobus oculis tanquam vno.
quia igitur dum alter tegitur, ei ſimul
tenebræ offunduntur, quibus præſentibus pupilla illius ampliatur, vt ſupra
vidimus, neceſſe eſt, ob oculorum fidam ſocietatem, vt alterius etiam pu­
pilla augeatur.
huic reſponſioni quis in hunc modum obijciet: cùm alter ocu­
lus ſit in lumine, ac eapropter pupillam conſtringere debeat; cur non ei po­
tius alter morem gerit, ſicque; pupillam, præſentibus etiam tenebris in ſuo
ſtatu continet.
huic iterum reſpondeo, quoniam alter, qui obtenebratur pu­
pillam ampliare, alter verò, qui illuminatur coarctare ſtudet, fit vt vterque
pupillam, modicum tamen, vt experientia docet, in orbem diducat.
Atque hæc ſunt, quæ nuper circa oculi pupillam obſeruata, huic loco ad­
denda exiſtimaui.
LAVS DEO.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index