Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
121
121 (76)
122
122
123
123
124
124
125
125 (77)
126
126 (78)
127
127 (79)
128
128 (80)
129
129 (81)
130
130 (82)
< >
page |< < (182) of 434 > >|
284182CHRISTIANI HUGENII ſit longitudo. Itaque & pendulorum ſimplicium longitudi-
11Decentro
OSCILLA-
TIONIS.
nes, duplicatam rationem habebunt temporum, quibus o-
ſcillationes minimæ tranſiguntur.
Quod ſi quis oſcillationum numerandarum, quæ horæ aut
ſemihoræ tempore tranſeunt, laborem non defugiat;
horo-
logiumque adſit, cujus index ſecunda ſcrupula demonſtret;
quæcunque accipiatur penduli ſimplicis longitudo, ejus nu-
merus oſcillationum, quæ hora una continentur, hoc modo
cognoſcetur;
atque inde longitudo penduli tripedalis, ad
ſecunda ſcrupula, ut antea, calculo prodibit.
PROPOSITIO XXVI.
SPatium deſinire, quod gravia, perpendiculari-
ter cadentia, dato tempore percurrunt.
Hanc menſuram quicunque hactenus inveſtigarunt, expe-
rimenta conſulere neceſſe habuerunt;
quibus, prout hacte-
nus inſtituta fuere, non facile ad exactam determinationem
pervenitur, propter velocitatem cadentium, ſub finem mo-
tus acquiſitam.
Ex noſtra autem prop. 25, de Deſcenſu
gravium, cognitaque longitudine penduli ad ſecunda ſcru-
pula, abſque experimento, per certam conſequentiam,
rem expedire poſſumus.
Ac primo quidem ſpatium il-
lud inquiremus, quod unius ſcrupuli ſecundi tempore grave
præterlabitur;
ex quo quælibet alia deinde colligere lice-
bit.
Quia igitur penduli, ad ſecunda ſcrupula, longi-
tudinem diximus eſſe pedum Horariorum 3:
tempus au-
tem unius oſcillationis minimæ, eſt ad tempus deſcenſus
perpendicularis ex dimidia penduli altitudine, ut circumfe-
rentia circuli ad diametrum, hoc eſt, ut 355 ad 113:
ſi
fiat, ut numerus horum prior ad alterum, ita tempus unius
ſecundi ſcrupuli, ſive ſexaginta tertiorum, ad aliud;
fient
19″′ {1/@0}, tempus deſcenſus per dimidiam penduli altitudinem,
quæ nempe eſt pedis unciarum 18.
Sicut autem quadrata
temporum, ita ſunt ſpatia illis temporibus peracta,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index