Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
Alius etiam deſcendebat ab imo ſolo ad
turrim
, quòd difficilius eſt, quum renes
in
hac exercitatione multùm laborent.
Idem
ſe
è turri abſque ponderibus pronus per fu­
nem
, vſque ad ſolum extentis manibus
demittebat
: nam robur adeò manibus, &
brachiis
conſtans erat ac firmum.
vt illis
ponderum
vice vteretur.
Idem, quod mi­
ſerrimum
eſt, funiculo ſatis tenui pede ſe
ſuſpendebat
è fune vbi proximus maximè
turri
erat, infame ſpectaculum atque hor­
rendum
.
Robore inde renum & dorſi ma­
nibus
vinculum apprehendebat, atque ita
funi
denuò ſe reſtituebat.
Fingebant am­
bo
ſe cadere præcipites, ſumma verò pedis
hærebant
funi capite prono.
Quantum pe­
dis
ſummitati illius roboris ineſſe neceſſa­
rium
fuerit, intelligis: nam ſola curuatura
digitorum
, atque ea in ſiniſtram partem
ſuſtinebantur
.
Puer etiam præcipitem ſe
dabat
cum ſphæris, alteráque earum fune
inter
pedis plantam, & ſphæram hærente,
neſcio
prorſus qua ratione, ne ob rotundi­

tatem
dilaberetur pendebat.
Verùm ſupra
fidem
omnem atque expectationem ars fuit,
atque
audacia duorum Turcarum: tibi vi­
ſa
ac toti vrbi noſtræ refero.
Duo erant
iuuenes
corpore haud magno, ſed tereti:
quiſque
illorum primus aſſumpto homine
in
humeros per funem ad dimidium recti
anguli
accliuem aſcendebat, & abſque
etiam
ponderum auxilio.
Inde adiectis gla­
diis
trium fermè palmorum longitudinis,
præacutis
, aciéque nouaculæ, pedum mal­
leolis
, rurſus cum homine eodem aſcende­
bat
, adeò diſtentis pedibus vt nec in plana
terræ
ſuperficie facilè fuerit ſic ambulare.
Inde funi ſuperpoſita tabula, pedibus verò
ſuppoſitis
ſublicis quas noſtri ciues vocant
ſcancias
, ſuper tabulam ſic poſitam ambula­
bat
, cùm tabula ipſa per ſe, ne vel momento
funi
ſuperſtare poſſet.
Deinde quinque
teretia
ligna ferreo filo craſſiore transfixa,
ob
idque cohærentia, ſed ita vt nullum
alteri
poſſet rectè inſiſtere, vtrinque ſup­
ponebat
pedibus, cum quibus ſuper fu­
nem
ambulabat, cùm nemo ſic per planum
ſolum
poſſit ambulare, imò ne ſtare queat,
hinc
inde rotundis lignis, quæ craſſiora
brachio
non eſſent dilabentibus.
Poſtmo­
dum
ſuppoſitis patellis æneis abſque vin­
culo
, quas pedum extenſione retinere co­
gebatur
, ſuper fune ibat.
Pòſt in caldario
(ſic enim Itali vas æneum vocant magnum)
ſedens
ſtabat, caldarium ſupra funem pen­
dulum
, horribile dictu.
Quòd verò proxi­
mum
miraculo fuit, haſtam cum ponderi­
bus
vaſi ſubduxit, vt caldarium in aëre
pendêre
videretur.
Nam haſtam retrò in­
ter
vas, & funem poſitam antè reduxit.
Saltabat ad rhythmum ſuper fune pulſan­
te
tympano, & modò ſe præcipitem ex il­
la
dabat hærens ſolo calce ( his oculis vidi)
modò
tarſo, ac cymba pedis.
Stupeat ne­
ceſſe
eſt qui videat alterum eorum diſten­
tenuiori funi, vt quæ pollicem non ex­
cederet
craſſitudine, inſiſtere, ac immota
tota
ſuperiore parte, inferiorem tanto im­
petu
cum fune agitare, vt hinc inde palmis
pluſquàm
duodecim celerrimè ac quaſi ia­
culi
iactu moueatur.
Quòd verò minus pro­
digioſum
fuit, ſed ſupra fidem tamen om­
nem
humanæ potentiæ eſt, quòd cùm è
campo
louiæ arcis ad turrim, quæ altiſſi­
ma
eſt, aſcendiſſet cum ponderibus, inde è
ſumma
turri aſcendit ad trabem per funem,
150[Figure 150]
quæ
à plano plus tribus partibus è quatuor
recti
anguli adeò erecta erat, diſtabat.
Ma­
iore
quoque miraculo deſcendit quàm aſ­
cendiſſet
, pronus ſcilicet tanquam ruitu­
rus
in caput.
Animaduerſum eſt, pollice
pedis
vtriuſque dum funem continet ad­
uerſus
alios digitos tanquam forcipe fer­
rea
, tantum vim ſuſtinuiſſe.
Neque aliter
fieri
potuit, vt vel aſcenderet tam erecto
fune
, vel deſcendens non rueret præceps.
Voluit dum hæc ageret hominem ſecum
humeris
ſuſtollere, magno pretio etiam ad­
dito
.
Sed tam temerarij propoſiti compli­
cem
non inuenit.
Itaque nil mirum eſt,
quoſcunque
maximos principes hoc ſpecta­
culo
, vt re maximè egregia, delectatos fuiſ­
ſe
.
Plebem verò cenſuiſſe arte dæmonum
hæc
fieri, quandoquidem ſupra vires huma­
nas
viderentur.
Sed ceſſauit admiratio poſt­
quàm
liberalitate tua, ac perſuaſionibus

alter
eorum, rarò exemplo noſtræ ætatis
Chriſtianus
factus eſt, exhibetque eadem
ſpectacula
.
Qui etiam prænomine tuo do­
natus
eſt.
Hunc ſæpe vidimus vaſa tria fi­
gulina
rotunda, & parum caua, medio mu­
nita
orbiculo ex aurichalco cauo, ad capi­
tis
claui magnitudinem, ſerico circum or­
biculum
, ne diffluant munita, trifido ex­
cipere
, ideóque celeriter manu penè im­
mota
in diuerſas partes circumagere, vt
viſum
effugerent.
Cauſa eſt æquilibrio con­
iuncta
leuitas metalli, ac vis illa latens, de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index