Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1eſt primus intellectus omni ex parte immobilis, qui nec per ſe,
nec per aliud, nec per ſe, nec per accidens, nec impropriè, nec
ad motum, aut ſui, aut alterius corporis, nec alio quouis mo­
do mouetur: ad hanc, & non ad alium motorem agnoſcen­
dum Aristotelis demonſtratio ducit, & non ad motorem à
ſe per ſe motum.
Quomodo Diuini intellectus, præſertim primus, ſemetipſos
metaphorico motu moueant, vel non: quomodo globi cæleſtes,
& præſertim primus á Diuino intellectu perindeac ab intrin­
ſeco principio, vel efformante, vel assistente moueatur, alias
(Deo dante) diſputabimus: nunc hæc dixiſſe ſat est.
Vtrum forma elementi per ſe materiam moueat,
& octauam ſecundæ partis propoſitionem
reſpicit.
Caput XXIII.
OSTENDO formam elementi non poſſe mouere ma
teriam; ſi hæc forma ſuam materiam moueret, ele­
menta per ſpacium inane mouerentur, quia mouenti
formæ materia mota intrinſecè reſiſteret, quod fieri non poſſe,
ex his, quæ ſupra demonſtrauimus, notius eſt, quam vt noua
demonstratione indigeat: elementa enim in partem per ſe actu
motam, & in partem per ſe actu mouentem non diuiduntur,
vt animalia: ideo per medium inane non aguntur.
Reſpondeo negando argumentum, quia cum materia ſit
pura facultas elementorum formis mouentibus non reſistit,
quapropter animalia tum in pleno, tum in vacuo à ſe ipſis
mouentur; idque illis ratione intrinſecæ reſistentiæ accidit:
vtrum elementa per inane ſpacium (ſi illud datur) moueri
nequeunt, quoniam medium, quod elemento reſiſtat, in vacuo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index