Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
241 19
242 20
243 21
244 22
245 23
246 24
247 25
248 26
249 27
250 28
251 29
252 30
253 31
254 32
255 33
256 34
257 35
258 36
259 36
260 38
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
< >
page |< < (62) of 760 > >|
28462ARIST. DE COELO larum fieri, quaſi futuris ipſo prouidente natura, quòd ſi
hoc modo non ſeſe habet motus ſtellarum, nihil prorſus
eorum eſſe quæ hoc in loco ſunt, quod ſimili modo ſeſe ha-
beret.
Steilas igitur eſſe rotundas, & per ſeipſas non moue-
ri ſatis iam diximus.
Ordinẽ quempiã orbium eſſe, & illum ex Aſtronomia notũ eſſe.
CAP. X.
DE ordine uerò ipſarum quomodo quæque diſpoſita
11Hîc determl-
nat de velocita
te & tarditate
in motibus a-
ftrorum.
eſt, ut quædam ſint priores, quædam posteriores, &

quomodo ſeſe habent interuallis, ex hiſce quæ ex Astrolo-
logia dicuntur, contemplemur oportet:
dicitur enim ibi
ſufficienter.
Accidit autem per rationem ſingularum fie-
ri motiones ipſis nimirum interuallis, ut aliæ ſint celerio-
res, aliæ tardiores.
Nam cùm ſupponatur extimam qui-
dem cœli lationem ſimplicem, atq;
celerrimam eſſe: cæteras
uerò tardiores, ac plures (quæque nanq;
ſtella motu fertur
contrario atque cœlum, ſuo in orbe) conſentaneum iam eſt
rationi eam quidem, quæ propinquißima eſt ſimplici, pri-
mæq́;
conuerſioni, plurimo in tempore ſuum orbem tranſ-
ire:
eam uerò quæ remotißima est in minimo, cæterarum
autem ſemper eam, quæ est propinquior, in maiore:
eam
uerò quæ eſt remotior, in minore:
propinquißima nanque
maximè ſuperatur, remotißima uerò minimè omnium, ob
remotionem.
At media, per distantiæ iam rationem, ut Ma-
thematici quoque demonstrant.
Quòd aftra ſphæricæ figuræ ſint.
CAP. XI.
ATqui figuram uniuſcuiuſque ſtellarum rotundam,
22Hîc de figuris
aſtrotũ Āriſto.
determinat.
maximè non abſque ratione quiſpiam eſſe existima-
bit:
nam cùm demonstratum ſit ſtellas haud aptas eſſe per ſe
moueri:
naturaq́; nihil abſque ratione, frustraq́; faciat: pa-
tet eam figuram, ipſam immobilibus tribuiſſe, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index