Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1eſſe grauiorem. Cùm hæc proportio ſen­

ſim acquiratur, antequàm ſit acquiſita,
extento, & intento etiam brachio ad aliam
partem inclinatur, igitur non cadet.
Ca­
dere igitur poteſt, ſi vel funis non exactè
extenſus fuerit, ſi membra ſtupore interim
tentantur: ſi corpus non intentum validè
contineatur: ſi pauitet, ſi delaſſetur, ſi ar­
te, vel vſu careat, vt tardius extendat, do­
nec inclinetur, vel nimis extendat, vt in
aduerſam eius quum timuit decidat partem:
omitto quòd pondera rationem certam,
aut ei propinquam obtinere debent, ad ſin­
gulorum, tum pondus, tum magnitudi­
nem ac etiam vires.
Ergo ſi hæc ſex adſint,
in nullo eſt periculo.
Itaque quidam puer
ſphæris ligneis pedibus ſuppoſitis, aliquando
etiam ſacco incluſus totus præter brachia,

ſuper funem inter cacumina turrium exten­
ſum maximo noſtro pro illius vita metu am­
bulabat.
Funambulo­
rum ratio.
Pericula
funambulo­
rum.
Funambulo­
rum opera
varia.
Alius etiam deſcendebat ab imo ſolo ad
turrim, quòd difficilius eſt, quum renes
in hac exercitatione multùm laborent.
Idem
ſe è turri abſque ponderibus pronus per fu­
nem, vſque ad ſolum extentis manibus
demittebat: nam robur adeò manibus, &
brachiis conſtans erat ac firmum.
vt illis
ponderum vice vteretur.
Idem, quod mi­
ſerrimum eſt, funiculo ſatis tenui pede ſe
ſuſpendebat è fune vbi proximus maximè
turri erat, infame ſpectaculum atque hor­
rendum.
Robore inde renum & dorſi ma­
nibus vinculum apprehendebat, atque ita
funi denuò ſe reſtituebat.
Fingebant am­
bo ſe cadere præcipites, ſumma verò pedis
hærebant funi capite prono.
Quantum pe­
dis ſummitati illius roboris ineſſe neceſſa­
rium fuerit, intelligis: nam ſola curuatura
digitorum, atque ea in ſiniſtram partem
ſuſtinebantur.
Puer etiam præcipitem ſe
dabat cum ſphæris, alteráque earum fune
inter pedis plantam, & ſphæram hærente,
neſcio prorſus qua ratione, ne ob rotundi­

tatem dilaberetur pendebat.
Verùm ſupra
fidem omnem atque expectationem ars fuit,
atque audacia duorum Turcarum: tibi vi­
ſa ac toti vrbi noſtræ refero.
Duo erant
iuuenes corpore haud magno, ſed tereti:
quiſque illorum primus aſſumpto homine
in humeros per funem ad dimidium recti
anguli accliuem aſcendebat, & abſque
etiam ponderum auxilio.
Inde adiectis gla­
diis trium fermè palmorum longitudinis,
præacutis, aciéque nouaculæ, pedum mal­
leolis, rurſus cum homine eodem aſcende­
bat, adeò diſtentis pedibus vt nec in plana
terræ ſuperficie facilè fuerit ſic ambulare.
Inde funi ſuperpoſita tabula, pedibus verò
ſuppoſitis ſublicis quas noſtri ciues vocant
ſcancias, ſuper tabulam ſic poſitam ambula­
bat, cùm tabula ipſa per ſe, ne vel momento
funi ſuperſtare poſſet.
Deinde quinque
teretia ligna ferreo filo craſſiore transfixa,
ob idque cohærentia, ſed ita vt nullum
alteri poſſet rectè inſiſtere, vtrinque ſup­
ponebat pedibus, cum quibus ſuper fu­
nem ambulabat, cùm nemo ſic per planum
ſolum poſſit ambulare, imò ne ſtare queat,
hinc inde rotundis lignis, quæ craſſiora
brachio non eſſent dilabentibus.
Poſtmo­
dum ſuppoſitis patellis æneis abſque vin­
culo, quas pedum extenſione retinere co­
gebatur, ſuper fune ibat.
Pòſt in caldario
(ſic enim Itali vas æneum vocant magnum)
ſedens ſtabat, caldarium ſupra funem pen­
dulum, horribile dictu.
Quòd verò proxi­
mum miraculo fuit, haſtam cum ponderi­
bus vaſi ſubduxit, vt caldarium in aëre
pendêre videretur.
Nam haſtam retrò in­
ter vas, & funem poſitam antè reduxit.
Saltabat ad rhythmum ſuper fune pulſan­
te tympano, & modò ſe præcipitem ex il­
la dabat hærens ſolo calce ( his oculis vidi)
modò tarſo, ac cymba pedis.
Stupeat ne­
ceſſe eſt qui videat alterum eorum diſten­
tæ tenuiori funi, vt quæ pollicem non ex­
cederet craſſitudine, inſiſtere, ac immota
tota ſuperiore parte, inferiorem tanto im­
petu cum fune agitare, vt hinc inde palmis
pluſquàm duodecim celerrimè ac quaſi ia­
culi iactu moueatur.
Quòd verò minus pro­
digioſum fuit, ſed ſupra fidem tamen om­
nem humanæ potentiæ eſt, quòd cùm è
campo louiæ arcis ad turrim, quæ altiſſi­
ma eſt, aſcendiſſet cum ponderibus, inde è
ſumma turri aſcendit ad trabem per funem,
150[Figure 150]
quæ à plano plus tribus partibus è quatuor
recti anguli adeò erecta erat, diſtabat.
Ma­
iore quoque miraculo deſcendit quàm aſ­
cendiſſet, pronus ſcilicet tanquam ruitu­
rus in caput.
Animaduerſum eſt, pollice
pedis vtriuſque dum funem continet ad­
uerſus alios digitos tanquam forcipe fer­
rea, tantum vim ſuſtinuiſſe.
Neque aliter
fieri potuit, vt vel aſcenderet tam erecto
fune, vel deſcendens non rueret præceps.
Voluit dum hæc ageret hominem ſecum
humeris ſuſtollere, magno pretio etiam ad­
dito.
Sed tam temerarij propoſiti compli­
cem non inuenit.
Itaque nil mirum eſt,
quoſcunque maximos principes hoc ſpecta­
culo, vt re maximè egregia, delectatos fuiſ­
ſe.
Plebem verò cenſuiſſe arte dæmonum
hæc fieri, quandoquidem ſupra vires huma­
nas viderentur.
Sed ceſſauit admiratio poſt­
quàm liberalitate tua, ac perſuaſionibus

alter eorum, rarò exemplo noſtræ ætatis
Chriſtianus factus eſt, exhibetque eadem
ſpectacula.
Qui etiam prænomine tuo do­
natus eſt.
Hunc ſæpe vidimus vaſa tria fi­
gulina rotunda, & parum caua, medio mu­
nita orbiculo ex aurichalco cauo, ad capi­
tis claui magnitudinem, ſerico circum or­
biculum, ne diffluant munita, trifido ex­
cipere, ideóque celeriter manu penè im­
mota in diuerſas partes circumagere, vt
viſum effugerent.
Cauſa eſt æquilibrio con­
iuncta leuitas metalli, ac vis illa latens, de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index