Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 491 > >|
1in qua nullus ſit attritus nec compreſſio, vel in mobili impacto, vel in pla­
no reflectente; prob.
quia mobile vno tantùm inſtanti tangit planum; igitur
nullo inſtanti quieſcit;
antecedens certum eſt, quia eo inſtanti, quo primò
tangit, habet impetum;
nec enim deſtruitur totus per Th.38.igitur inſtanti
ſequenti habebit ſuum effectum, ergo motum;
ergo vno tantùm inſtanti
tangit;
nec dicas impetum illum impediri; nam ideo impediretur motus
pro ſequenti inſtanti, quia tangitur planum primo inſtanti;
igitur ſimi­
liter, non moueretur tertio inſtanti, quia priori, id eſt ſecundo planum
tangeretur; idem dico de quarto, quinto &c.
ergo mobile omninò quie­
ſceret, nec reflecteretur, quod eſt contra Th.1.igitur vno tantùm inſtanti
tangit mobile planum, quod erat antecedens propoſitum: Iam verò pro­
batur conſequentia;
ſi quieſcit in puncto reflexionis mobile; igitur eo
inſtanti, quo tangit illud punctum;
ſed eo inſtanti non quieſcit, quo reue­
râ mouetur;
atqui eo inſtanti quo tangit reuerâ mouetur; quia moueri, eſt
nouum locum primò acquirere per def.1. l.1.
Obiicies, primo inſtanti contactus mobile tangit planum quieſcens,
ergo non mouetur.
Reſpondeo negando conſequens, nam reuerâ poteſt
mobile in plano immobili moueri.
Obiicies ſecundò, mobile in puncto non mouetur; igitur in puncto
reflexionis non mouetur.
Reſpondeo primò negando antecedens; qui
enim admittunt puncta phyſica, dicent acquiri poſſe motu punctum phy­
ſicum ſpatij.
Reſpondeo ſecundò eandem eſſe difficultatem pro motu ſe­
quentis inſtantis, quidquid ſit, ſiue dentur puncta ſiue non, cuius diſcuſ­
ſio pertinet ad Metaphyſicam, ne.no negabit motum reuerâ eſſe, cum pri­
mo nouus locus acquiritur, in quo non eſt difficultas.
Obiicies tertiò, in puncto nulla eſt ſucceſſio; igitur neque motus.
Reſpondeo primò, nulla eſt ſucceſsio actu, concedo, potentia, nego;
Re­
ſpondeo ſecundò, concedo antecedens, diſtinguo conſequens;
nullus eſt
motus ſucceſsiuus, concedo; inſtantaneus, nego.
Obiicies quartò, nullus datur motus inſtantaneus. Reſpondeo, nullus
datur inſtantaneus actu nego, potentiâ concedo; quia quocunque dato
motu poteſt dari minor.
Obiicies quintò, igitur motus in eo puncto non poteſt eſſe tardior, &
velocior.
Reſpondeo primo negando; nam vno motu inſtantaneo actu
poteſt dari velocior, vel tardior, quæ omnia facilè in Metaphyſicis expli­
cantur, & demonſtrantur, ex quibus certè res iſta phyſica minimè de­
pendet.
Obiicies ſextò, authoritatem Ariſtotelis. Reſpondeo Ariſtotelem in­
telligendum eſſe de corpore projecto ſurſum motu violento, quod ante­
quam deſcendat vno inſtanti quieſcit; quod etiam demonſtraui lib. 3.Im­
mò plerique ſunt inter Peripateticos qui tenent in puncto reflexionis
non dari quietem, in hoc ſcilicet reflexionis genere, de quo hîc agimus,
qui fusè hanc quæſtionem diſcutiunt, nos breuiore methodo vſi rem
ipſam, ni fallor ex noſtris principiis demonſtrauimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index