Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1qua in annuli motu ſuperius dicebamus.
Ergo quanquam hæc quæ dicta ſunt de
funambulis propiora ſint miraculo, mino­
ra tamen faciunt quæ olim legimus apud

Suetonium, ſcilicet Claudium Cæſarem in­
ter ludos elephantes funambulos exhibuiſſe,
id mirabilius illis quàm in puero, quòd ca­
reant ratione, quòd tanto eſſent ponderoſio­
res, quodque duobus non vni funibus inſi­
ſterent.
Sed tantum poteſt conſuetudo, im­
probáque hominis cupiditas, & docilitas il­
lius belluæ egregia, quæ maximè hominum
ingenio proxima eſt.
Funambulo­
rum Turca­
rum mira.
Ferrandus
Turca.
Elephantes
funambuli.
Flumina
quomodo tu­
tò quis poſſit
tranare.
Modus de­
ambulandi
ſuper aquas.
Vtilius flumina tranantur, coriaceo in­
teſtino craſſiore: quod vbi opus fuerit infla­
tur vehementer, & concluſis capitibus ſub
alis circumligatur: ita tutò equites & pe­
dites in magnis neceſſitatibus fluminibus
ſe committunt, quandoque hoc ſolo tra­
nare auxilio etiam auſi.
Securius id fiet
etiam tympanis coriaceis ſub pedibus po­
ſitis, baculóque cui tympanum ſit ſuppo­
ſitum.
Nam enim ſolùm tranare, ſed deam­
bulare ſuper aquas, res propè oſtentum vi­
deri poterit.
Manifeſtum autem quod etiam
in his, quemadmodum & funambulis,
opus eſt audacia, exercitatione, roboréque
corporis eximio: quibus ſi leuitas accedat,
ſpecioſius erit ſpectaculum: quòd edidiſſe
quoſdam accepi.
Multa ſuperius in gene­
re magiæ retulimus, dum de ſpeculis lo­
queremur, de carneóque magnete, tum in
his præcedentibus libris, tum etiam medi­
cinæ, & non Arithmeticæ: ſed tamen nunc
per capita attingemus ſolùm quæ à no­
bis intacta fuêre, vt pauciſſimis exemplis
quantum humani ingenij ſubtilitas poſſit,
oſtendamus.
Igitur vt ad rem reuertar,
ſimile eſt exemplum funambulorum his,
qui virgam digito erectam, aut haſtam de­
ferunt.
Alij virgulam digiti ſuprema par­
te, inclinatam ob gladios ex aduerſo in
imo ipſius infixos.
Quid quòd cuilibet li­
cet experiri, lapidem frangimus palmi craſ­
ſitudine, quem malleo fruſtra quandoque
tentare licet, ſolo pugno.
Ea res ſic ſe
habet: lapis extenditur ſuper planum li­
gneum, melius ſuper lapideum: eleuatur
ab altero capite ſic vt ſolum ſuſtineatur,
nulla vi adhibita, inde pugno eleuata pars
percutitur, quo ictu alliditur ſimul plano,
& in multa fruſta frangitur.
Quòd ſi celerius
feriat pugnus, aut ſerius quàm extremam la­
pidis tabulam tetigerit, irrita euadit percuſ­
ſio, nec frangitur.
Ita etiam leui ictu lateres
fregimus.
De virga
quæ inclina­
ta defertur
ſumma digiti
parte.
Lapis quo­
modo pugno
frangatur.
Dùm enim extremum ſimul cum vi ictus
tabulæ illiſum fuerit, pondus iungitur cum
impetu, & fit non ſecus ac ſi malleo ictu
vehementi percuteretur.
Sed iam placet hoc
151[Figure 151]
demonſtrare.
Sit planum AB, lapis in eo ere­
ctus CD, impellatúrque adeò violenter hic
ſupra AB, vt aër qui eſt in medio, è dire­
ctóque ſub E, dilabi nequeat.
Omnis enim
motus tempore indiget.
Cùm igitur non di­
labitur, neceſſariò lapidem franget: quia
duo corpora penetrare ſe non poſſunt, niſi
quòd ſolidum eſt ſcindatur.
Manifeſtum igitur ex hoc, quòd quantò
lapis latior fuerit, & planum vtriuſque
æquale, & quantò magis lapidem eleuabi­
mus, & celerior erit ictus, eò facilius fran­
getur.
Vidimus autem qui ſuper fune poſi­
tum frangerent.
Tantum poteſt exercitatio,
quæ ad amuſſim deducta ſit.
Funis quo­
modo ſolis
manibus
frangatur.
Funis quoque nouus & craſſus arte rum­
pitur: eius extremum clauo infixo, vel vn­
cino nectitur, inde ter, quatérve aut etiam
ſæpius manui circumuoluitur, demum funis
reliquum extremum obequitat iuxta ſupre­
mum palmæ, inter indicem, & pollicem
funis partem, quæ ad clauum tendit, & ca­
put ad imum palmæ, vnde venerat rurſus
reflectitur, denuóque ſemel, aut bis cir­
cumducitur: ita vibrato impetu ſcindatur,
ea in parte, qua à fune obequitatur: nam
funus ipſe qui ſubeſt, prohibet ne manus
patiatur, & vltima circumductione labatur:
funis verò funem diſſecare ob impetum, tum
maximè cùm mollis fuerit pars quæ manum,
& clauum interiacet, & manus robuſta, &
impetus rectus ac velox.
Ita hæc ſæpe vidi­
mus ab omni miraculo aliena, quæ tamen
mira videntur.
Sunt qui vtriſque manibus
eandem vinculi ſeruant rationem, ſoliſque
manibus funes frangant, taléſque qui boues
facilè ſuſtineant.
Iam verò & illud ſum expertus homine
altero in humeros aſſumpto, duos alios ob­
nitentes eiuſdem fermè roboris inuitos
trahi, cùm ſine pondere vix vnum ſufficiat.
Quomodo
homine in
humeros aſ­
ſumpto faci­
lius trahi­
mus.
Sympathia
& antipathia
quid ſint.
Sic quædam ex ſympathia contingunt.
Sympathiam voco conſenſum rerum abſque
manifeſta ratione: velut antipathiam diſſi­
dium.
Vtranque eſſe in rebus, infinita do­
cent exempla: vt quòd lacerta homine
gaudeat, quanquam non ſine periculo illius
præſentia ſit: & humanam ob id ſaliuam
auidè fugit.
Exiſtimant equos gaudere ſo­
cietate arietum, oculiſque & ſanitati illo­
rum conferre, & ob id ſtabulis nutrire arie­
tes ſolent: certè mirum in modum mutuò ſe
diligunt.
Teſtudinem odit mirum in mo­
dum ſimia, & horret.
Vagantur hæ per
animalia, plantas, lapides: nec harum ex­
pers homo eſt: obmuteſcit enim, vt creditur,
ſi eum prior lupus viderit: vnde Virgilianum
illud:
Lupi Mœrim vidêre priores.
Homo lupo
viſo obmute­
ſcit & cur?
Neque hoc ob terrorem, nam nec leone,
aut vrſo viſis hoc contingit: nec par erat vt
lupo hominem vidente prius, ſed homine
lupum, hoc contingere.
Cæterùm hoc quan­
doque verum fuiſſe experti ſumus: non om­
ninò obmuteſcunt, ſed rauci euadunt.
Cùm verò non ſemper contingeret, dixêre
hoc in cauſa eſſe cùm non contingit, quòd
homo lupum prius viderit.
Cauſa igitur eſt
in oculis lupi.
Habet enim quid homini ad­
uerſum, quo ſpiritus cohibetur: nec poteſt
fieri violenta illa ſpiritus exufflatio, quæ ad
vocem neceſſaria eſt.
Simili ratione dicunt
equi pedes ſi diu veſtigia lupi ſequan­
tur, obſtupeſcere: nam ſi recentia ſint ve­
ſtigia, odore vexatur.
Ob id quandoque nec

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index