Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
211 193
212 194
213 195
214 196
215 197
216 198
217 199
218 200
219 201
220 202
221 203
222 204
223 205
224 206
225 207
226 208
227 209
228 210
229 211
230 212
231 213
232 214
233 215
234 216
235 217
236 218
237 219
238 220
239 221
240 222
< >
page |< < (267) of 430 > >|
285267IN LIB. VIII. tie glutinoſa quod ſponte aut montibus deuoluitur, aut è
terra ſcaturit, lacubus, fontibus ue innatás.
Quod à Ba-
bylone Zacyntho aut Apollonia inuehitur liquidum est.
Terra eſt in Syria circa Sidonem, limus in Iudeæ lacu
auct.
Plin. lib. 35. cap. 15. Galenus tamen lib. ſimpli-
ciũ.
Bitumen in Syria è stagno ſalſo haberiprodit. Quod
de bitumine Iudeæ narratur, adeo ſequax eſſe &
lenta
natura vt ad omnem contactum adhæreat, nequeat à ſe
ſeparari, ſed ſi partem abrumpere velis, vniuerſitas ſequa
tur, vbi autem admota fuerint mẽſtruis polluta fila ſponte
diſcerpatur, quod aſſerunt Plin.
lib. 7. cap. 15. & Soli-
nus cap.
4. Cornelius verò Tacitus lib. 21. falſum eſſe
prodit, gnaros enim locorum tradere vndantes bitumine
molles pelli, manu trahi ad litus, mox vbi vapore terræ
vi Solis inaruerint, ſecuribus, cuneis vt trabes aut ſaxa
diſcindi.
ITEM IOPPE. Ioppe inquit Solinus
cap.
47. oppidum antiquiſſimum orbe toto vt pote ante
inũdationem terrarũ conditum, ibi eſt lacus bituminoſus.

ETIAMQVE EST IN CAPPA DO-
CIA IN ITINERE QVOD EST IN
TER MAZACA ET TVANA.
Scri-
bendũ inter MaZacam &
Tuanam, accuſandi caſu. Ma-
Zacam appellari Cæſaream ab Auguſto, ſitam eſſe ſub
Argeo monte auctor eſt Sext.
Ruſus. Meminit Plin. lib.
6.
cap. 3. Tuanam autẽ vocat Tyanam Plin. eodé loco.
AD EVNDEM MODVM HIERA-
POLI.
De ea aqua hũc in modũ tradit Strabo lib. 13.
Geographiæ.
Contra Laodiceam Hierapolis, vbi aquæ ca-
lidæ ſcaturiunt, &
vbi Plutonium est, quæ vtra nò par-
@am admirationem præſtant.
Nam aqua, adeo facile

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index