Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 303 > >|
1ri repulſu, quem immediatè per incidentiam acceperunt à
ripa.
Admiſſo autem hoc exceſſu maiori, conſequens eſt
admittere adhuc maiorem circuitum, qui cum reperiri non
poſſit in figura perfectè circulari, concedendum eſt, circu­
lum in ſpiras conuerti, in quibus extima linea longè maior
eſt reſpectu interioris, quàm æqualis extima peripheria re­
ſpectu circumferentiæ interioris, vt obſeruare quiſque po­
terit; Quod ſuperuacaneum eſſet hic ſermonem vlterius
protrahendo probare, cum ſatis dictum ſit ad textus Ariſto­
telis expoſitionem, veritatisque dilucidationem quantum no­
bis aſſequi datum eſt in hac cæterisque explicatis quæſtioni­
bus, quibus veluti in profundo Peripateticæ doctrinæ pela­
go, poſt tot ſpeculationum circuitus, variarumque diſputatio­
num anfractus, ac vortices, vtinam tandem ad centrum il­
lud ageretur mens noſtra, ad quod omnia referuntur, & in.
quo ſolo poſt huius vitæ multiplices flexus, ac ſpiras tan­
quam ſummo bono immobiliter adhærendo poteſt quie­
ſcere.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index