Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (63) of 760 > >|
28563LIBER II. eſt motiua: talis autem eſt rotunda, propterea quod instru-
mentum nullum habet ad motum.
Quare patet ſtellarum
molem rotundam eſſe.
Præterea ſimiliter ſeſe habẽt omnes,
ac una.
At luna per ea quæ circa uiſum accidunt, rotun-
da eſſe ostenditur:
non enim accreſcens, atque decreſcens,
pluries quidem altera ex parte curua, altera concaua fie-
ret, aut utraque ex parte curua:
ſemel autem duas in par-
tes æqualis bipartita uideretur.
Et rurſus per Astrologiã:
non enim Sol cùm deficit, concauus ex ea parte qua defi-
cit, uideretur.
Quare ſi ſtella una est talis, patet & cæ-
teras omnes rotundas eſſe.
Ob quam cauſam cœleſtium corporum motus multiplicenture
iuxta diſtantiam à primo orbe.
Et quate in primo orbe ſint
ſtellæ, in reliquis ſingulæ.
CAP. XII.
CV m autem duæ ſint dubitationes, de quibus quiuis
11Hîc dubitation
nes duas moueg
Āriſtote. quas
etiam ſoluit.
non immeritò dubitauerit, enitamur id dicere quod
nobis uidetur:
atque hunc omnium ueneratione potius di-
gnum, quàm temerarium arbitrari oportet, ſi quiſpiam ob
Philoſophiæ ſitim exiguas etiam in hiſce rebus facultates
22Prima dubi.
tatio.
amet, de quibus maximas dubitatione;
habemus. Est autem
in talibus quæ multa ſunt non minus admirabile:
quam ob
cauſam non ſemper hæ ſtellæ, quæ plus à prima latione di-
stant, pluribus motibus, ſed mediæ plurimis mouentur.
Con
ſentaneum enim rationi uidebitur, primo corpore unam la-
tionem ſubeunte, propinquißimum minimis motibus moue
ri, ceu duobus:
id autem quod hæret illi, tribus, aut aliquo
alio ordine tali.
Nunc uerò contrariũ accidit: paucioribus
enim ſol &
luna mouentur, quàm ſtellarũ nonnullæ uaga-
rum, quæ tamen longius à medio distant, &
propinquiores
primo corpori ſunt.
Manifestum autem hoc de nonnullis
etiam ipſo uiſu fuit:
lunam enim uidimus dimidia parte

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index