Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ζωτιχό τε το̄τ, ἐμγ́ύχων ἴδιον. Ne­
que verò aut non habebis Ariſtotelem inter erudi­
tos; aut dices illum fuiſſe de ſola acceleratione loquu­
tum; aut probabis ſic diſtinxiſſe, vt omninò cenſuerit
non eſſe deſcenſum à principio externo.
An ille ſatis
commodè cauſſam externam aſſignârit, non eſt cur
hoc loco diſcutiam; abundè eſt, ſi ipſe quoque, dum
cauſſam externam conſtituo, illum non modò non
refragantem, ſed ſuffragantem etiam habeam.
Nam
quando cæteri quidem eruditi declarauerint, quæ-nam
alia ſit accelerationis, proportioniſque illius cauſſa; &
eandem cauſſam, quæ motum acceleret, non facere illi
initium, exigique omninò aliam, eſſeque illam intrin­
ſecam; tunc erit ſanè cur diffidam non meis modò nu­
gamentis, ſed placitis etiam tanti Coryphæi.
Terram grauia attrahere; & Quid illi contingeret, ſi ver­
ſus Lunam dimoueretur; Quid lapidi, ſi intra fornicem,
ad centrum Terræ, conſtitueretur.
XI. Cauſſaris deinde, me multa mouere, vt grauia non à
propria natura, ſed à Terra diffuſis circumquáque corpuſculis
illecta, atque etiam illigata deorſum trahi perſuadeam.
Sed facio nimirùm, Vir doctiſſime, ac religioſiſſime,
quòd dum in perueſtigatione cauſſarum naturalium
verſor, nuſquam non caligo mihi offundatur; atque
idcircò tanquam incedens in denſiſſimis tenebris, nihil
non palpitem, nihil non moueam, nullam non tentem
ſemitam, ſi fortè in aliquam ſpeciem vel tenuiſſimæ
luculæ emergam.
Dicis te non intelligere quomodò ea

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index