Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 316 > >|
1mum cælum, quod primo mouetur, facultatem habet ad mo­
tum, & primus intellectus, qui primo mouet, est in actu, nec
idem eodem modo mouet, & mouetur: nam intellectus pri­
mus est principium primum quo, & non quod cælum pri­
mum primo mouetur; & cælum non eſt quo, sed quod à pri­
ma intelligentia primo mouetur.
Si in primo, in quo tanta est partium vnio, quanta nec ma
ior, nec par excogitari potest, motor primus à primo moto di­
ſtinguitur: multo etiam magis in elementis, in quibus minor
est vnio, erit primus motor à primo moto deſtinctus, quod ſuf­
ficit ad hoc vt nihil omnibus modis idem ſit actu, & facultate.
Demonſtratio, quam Ariſtoteles libro ſeptimo
Phyſicorum literis conſignauit, ad veritatis
trutinam expenditur.
Cap. XXV.
ARISTOTELIS demonſtrationem in ſeptimo Phy­
ſicorum ſcriptam diligentius examinandam duximus,
quod noſtra ſententia ab ea tota pendere videatur, ideo
quo maioribus, ac melioribus propugnaculis communita fuerit,
eo ſtabilioribus fundamentis opinio nostra initetur, ac fulcietur.
Alexander ergo, Themiſtius, Galenus, & Auicenna, &
ante eos Eudemus Rhodius hanc demonſtrationem vitioſam eſſe
crediderunt, & primo Alexander, atque Galenus concordes
à prima hypotheſi, ad id, quod ei aduerſatur, Ariſtotelem
deflexiſſe putauerunt: nam totum primo moueri eſt poſitum,
partem deinde quieſcere, quod cum ſuperiore hypotheſi stare
non poteſt: nam ſi totum moueretur, & quælibet pars totius
cum moto toto mouebitur, alioquin totum, quod totum moue­
ri poſitum eſt, non totum, sed ſecundum aliquas partes tan-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index