Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 52.
Deſtruitur impetus cum ſcilicet mobili impacto in planum atteruntur par­
tes vel plani, vel mobilis, vel vtriuſque, ſic cum ſaxum alliditur molliori la­
pidi, prima ſuperficies reſiſtit quidem;
at certè minùs quàm par ſit, vt
ſiſtat mobile;
deſtruitur tamen aliquid impetus, quia impeditur tantil­
lùm ſaltem prima illa determinatio;
Secunda ſuperficies reſiſtit etiam in
maiori ſcilicet proportione, tùm quia impetus euaſit infirmior ex primo
quaſi conflictu, tùm quia paulò durior eſt ſecunda ſuperficies quàm pri­
ma, quod ſcilicet aliquæ partes quaſi intrudantur in vacuitates interce­
ptas;
ſic pila lignea multis ictibus confuſa durior eſt; denique tertia ſu­
perficies reſiſtit in maiori proportione quàm ſecunda & quarta quàm
tertia;
atque ita deinceps, donec tandem, vel totus impetus vincatur, vel
determinatio prior ſuperetur:
hinc ſi alterantur partes plani tantùm, mi­
nùs impetus deſtruetur, quàm ſi atterantur partes mobilis; quia impetus
partium mobilis attritarum totus deſinit, nec vllam vim ampliùs facit,
quod potiori iure dicendum eſt, ſi atterantur partes vtriuſque.
Theorema 53.
Hinc pluribus licèt inſtantibus mobile tangat planum, non tamen vllo quie­
ſcit; alioqui ſemper quieſceret per Th.50.
Theorema 54.
Hinc cum atteruntur partes plani ab impactione mobilis, minor eſt reflexio;
quia minor eſt cauſa, ſcilicet impetus, quæ minor eſt adhuc ſi atterantur
partes mobilis, & minor adhuc, ſi partes vtriuſque; quæ omnia conſtant
ex dictis.
Theorema 55.
Cum reſiliunt partes mobilis, destruitur impetus pen ſe, quia ſcilicet illa di­
uiſio, vel ſolutio continuitatis ſeu plexus reſiſtit;
igitur impedit, ſed omne im­
pedimentum detrahit aliquid impetus:
dixi per ſe, nam per accidens fieri
poteſt, vt aliqua particula reſiliens maiore cum impetu moueatur, vt pa­
tet aliquando experientiâ; quia præter priorem impetum, qui cum aliis
partibus illi communis erat, additur alius propter nouam alliſionem, ſeu,
quod mirabilius eſt, cum aliqua particula ex maiore maſsâ diuellitur, im­
petus totius mobilis quaſi migrat in particulam illam, perinde quaſi ab
eo emitteretur, id eſt cum antè totum mobile velociſſimo motu ferretur,
particula auulſa, eodem deinde mouetur.
Theorema 56.
Porrò reſiliunt particulæ mobilis per omnes ferè lineas, quæ determinantur
per accidens à forma vel ſectione diuiſionis;
quæ enim dextrorſum ſeparan­
tur, dextrorſum eunt;
atque ita in omnem partem ſine alia regula; cur
verò ab ictu diuellantur partes, non eſt huius loci diſcutere;
ſic enim
quaſi finditur ſaxum ex colliſione;
tùm quia ex illo omnium partium
ſuccuſſu ſoluitur illarum nexus;
tùm quia intruduntur aliquæ partes,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index